Conv Vit Lat Romanorumque antiquitatibus, tum etiam de rebus posterius in hac regione gestis: id...

3
Conventiculum Viterbiense a die 31 mensis Iulii ad diem 5 mensis Augusti (sive a pridie Kal. Aug. ad Non. Aug.) Ex consilio operis fundati c.n. Europa Latina indicimus Conventiculum Viterbiense, ad quod invitantur omnes litterarum Latinarum studiosi, sive ii magistri, sive discipuli sunt, sive per otium animique causa huic linguae student. Conventus celebrabitur a pridie Kalendas usque ad Nonas Augustas Viterbi, in aedibus Lycei M. Buratti. Participes cotidie scholas audient de eis scriptoribus, qui inde a Romanorum aetate usque ad tempora nostra situm Etruriae inferioris maximasque res, quae in agro Viterbiensi gestae sunt, Latina oratione descripserunt; multa insuper oppida praeclara visent, necnon aedes operaque summo artificio facta, quae eos admonebunt cum de nobilissimis Etruscorum Romanorumque antiquitatibus, tum etiam de rebus posterius in hac regione gestis: id enim propositum est, ut Viterbum, Tarquiniam, Tuscaniam, Villam Lantis lustremus singulaque de monimentis quae ibi sunt Latine exponamus. Huius conventus auctores id praeterea custodient, ut participes perpetuo ac fere sine intermissione Latine loquendi ac scribendi facultate exerceantur: quem ad finem scholae, peregrinationes, ceteraque omnia quae per illos dies instituentur nonnisi sermone Latino habebuntur.

Transcript of Conv Vit Lat Romanorumque antiquitatibus, tum etiam de rebus posterius in hac regione gestis: id...

Conventiculum Viterbiense

a die 31 mensis Iulii ad diem 5 mensis Augusti (sive a pridie Kal. Aug. ad Non. Aug.)

Ex consilio operis fundati c.n. Europa Latina indicimus Conventiculum Viterbiense, ad quod invitantur omnes litterarum Latinarum studiosi, sive ii magistri, sive discipuli sunt, sive per otium animique causa huic linguae student. Conventus celebrabitur a pridie Kalendas usque ad Nonas Augustas Viterbi, in aedibus Lycei M. Buratti. Participes cotidie scholas audient de eis scriptoribus, qui inde a Romanorum aetate usque ad tempora nostra situm Etruriae inferioris maximasque res, quae in agro Viterbiensi gestae sunt, Latina oratione descripserunt; multa insuper oppida praeclara visent, necnon aedes operaque summo artificio facta, quae eos admonebunt cum de nobilissimis Etruscorum Romanorumque antiquitatibus, tum etiam de rebus posterius in hac regione gestis: id enim propositum est, ut Viterbum, Tarquiniam, Tuscaniam, Villam Lantis lustremus singulaque de monimentis quae ibi sunt Latine exponamus. Huius conventus auctores id praeterea custodient, ut participes perpetuo ac fere sine intermissione Latine loquendi ac scribendi facultate exerceantur: quem ad finem scholae, peregrinationes, ceteraque omnia quae per illos dies instituentur nonnisi sermone Latino habebuntur.

Index rerum agendarum: die 31 m.Iulii (die Lunae): Ab hora 15:00 participes in deversorium recipientur. 17:00-17:45 Auspicatio conventiculi Viterbiensis, salutationes. 17:45-19:45 scholae 20:30 cena aditialis die 1 m.Augusti (die Martis) 07:30-8:45 ientaculum 09:00-10:30 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 10:30-10:45 pausa 10:45-13:00 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 13:00-15:00 prandium 15:00-16:15 schola 16:30-20:00 Viterbi lustrabimus Museum publicum, Aedes priorum, Arcem Albernotianam. 20:30 cena die 2 m. Augusti (die Mercurii) 07:30-8:45 ientaculum 09:00-10:30 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 10:30-10:45 pausa 10:45-13:00 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 13:00-15:00 prandium 15:00-20:00 Raeda longa per agrum Viterbiensem vehemur; Tarquiniam Tuscaniamque lustrabimus. 20:30 cena die 3 m.Augusti (die Iovis) 07:30-8:45 ientaculum 9:00-10:30 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 10:30-10:45 pausa 10:45-13:00 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 13:00-15:00 prandium 15:00-16:30 schola 16:45-20:00 Viterbi lustrabimus aedes Pontificum, templum divi Laurentii, Museum ‘Colle del Duomo’. 20:30 cena die 4 m.Augusti (die Veneris) 07:30-8:45 ientaculum 09:00-10:30 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 10:30-10:45 pausa 10:45-13:00 scholae (in aedibus Lycei Buratti) 13:00-15:00 prandium 15:00-20:00 Villam Lantis visemus. 20:30 cena die 5 m.Augusti (die Saturni) 07:30-9:00 ientaculum 09:00 orationes ultimae; dimissio participum. 11:00 tempus, ad quod participes ex deversorio decedere oportet.

Doctores: Giuseppe Marcellino (Ludwig-Maximilians-Universität, München) [https://scuola.academia.edu/GiuseppeMarcellino]

Paolo Pezzuolo (Scuola Normale Superiore, Pisa) [https://scuola.academia.edu/PAOLOPEZZUOLO] Rationes Lycei M.Buratt i procurabit Maria Gratia Palombi. DE PRETIIS: A) Pretium scholarum, fasciculorum, itinerum:

70 € Europae Latinae sodalibus 100 € ceteris omnibus.

Qui in numerum participum recipi cupiunt, pecuniam (70 sive 100 €) perscribant oportet intra a.d. XV Kal. Mai. (vulgo, intra diem 17 mensis Aprilis) operi fundato Europae Latinae: IBAN: IT03M0521601619000000078360 Hanc indicabis causam pecuniae solutae: Conventiculum Viterbiense B) DE DEVERSORIO (iis qui non Viterbii habitant destinato)

Mini Palace Hotel, Via Santa Maria della Grotticella 2/b 01100 Viterbo, Epistula electronica: [email protected] Num. Tel. 0761 309742 - Ut quis in conclavi unius lecti pernoctet et prandium sumat, is dinumeret oportet € 65.00 (sexagenos et quinos) in die. - Qui autem in conclavi duorum lectorum pernoctare prandiumque sumere volunt, solvent € 50.00 (quinquagenos) viritim. Triginta centesimae partes summae (30%), quae supra dicta est, deversorii domino perscribantur: Mini Palace Hotel Srl. IBAN: IT53S0350014501000000024546

C) Symbolae ad prandia, ientacula et cenam aditialem (pridie Kal. Aug.) continentur in summa quam supra indicavimus; ceteras autem cenas, necnon tesseras ad Musea visenda, participes de suo sibi comparabunt.

Pecunia soluta non restituetur. Testimonium participibus tradetur. In numerum participum adscribentur summum 30 homines.

SI NOMEN AD CONVENTUM DARE, VEL SI PLURA DE HOC INCEPTO COGNOSCERE VIS, SCRIBE AD:

[email protected]

Nomen dare licet intra a.d. XV Kal. Mai (vulgo, intra diem 17 mensis Aprilis)

Magistris Italis licebit tessera ‘Carta del docente’ nuncupata uti (inspice Italicam versionem)