Traducciones de Latín

6
Atque haec huius modi sunt. sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius – verum hoc ridiculum est de magistro.

description

latín

Transcript of Traducciones de Latín

Atque haec huius modi sunt. sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius verum hoc ridiculum est de magistro.

At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum. nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.

Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat, agit, senatus virtutem constantiamque conlaudat, copias suas exponit: legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites, neque iis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur. de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia dilectus habeatur; Faustus Sulla pro praetore in Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeio detur.

Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum, quod Harudes qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur; sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse qui Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.

Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat. forte euenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent. imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi.