Nix - Vicipaedia

6
26.2.2015 Nix Vicipaedia http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 1/6 Animata nivis Terrae per hiemes imago. Pueri pilis nivalibus hieme ludunt. Crystalli nivis, a Wilson Bentley (18651931) photographati. Nix E Vicipaedia Nix (vis, gen. plur. nivium, f.) est praecipitationis genus quod cum aqua in aëre apud nubes provenit et infra congelatur. Crystalla nivis apertam habent structuram, ut nix accumulata mollis sit, nisi pressione externa comprimatur. Quoniam composita est ex particulis solidis, nix est species materiae granularis. Signum METAR pro nive est SN, ex nomine Anglico snow. Nix naturaliter in excelsis atmosphaericis formatur, cum vapor aquae, in temperatura infra 0 °C, glacie firmatur et a statu gasi ad solidum transit, postquam agros petit ac superfundit. Id fit ubi temperatura soli est minor quam 2 °C et in aëribus intermediis temperaturae supra 0 °C non sunt; aliter nix liquefacta est et fit aquanix vel pluvia. Nartationi opportuna, si consentit temperatura, nix etiam arte formatur, ex quo nivis artificialis dicitur. Tales nives, cannonibus appositis productae, inter se similiores et rotundiores sunt quam nix naturalis. Index 1 Forma crystallorum nivis 2 Vita crystallorum nivis 3 Transformatio niveorum straminum 4 Regiones nivis 5 Nives aeternae 6 Beneficia et vitia 7 Ludi nivales 8 Albedo et energia liberata 9 Densitas 10 Nix cito liquefacta 11 Alia aquae solidae genera et vocabularium 12 Notae 13 Vide etiam 14 Nexus externus

description

Nix - Vicipaedia

Transcript of Nix - Vicipaedia

Page 1: Nix - Vicipaedia

26.2.2015 Nix ­ Vicipaedia

http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 1/6

Animata nivis Terrae per hiemesimago.

Pueri pilis nivalibus hieme ludunt.

Crystalli nivis, a Wilson Bentley(1865­1931) photographati.

NixE Vicipaedia

Nix (­vis, gen. plur. nivium, f.) est praecipitationis genus quodcum aqua in aëre apud nubes provenit et infra congelatur.Crystalla nivis apertam habent structuram, ut nix accumulatamollis sit, nisi pressione externa comprimatur. Quoniamcomposita est ex particulis solidis, nix est species materiaegranularis. Signum METAR pro nive est SN, ex nomine Anglicosnow.

Nix naturaliter in excelsisatmosphaericis formatur,cum vapor aquae, in temperatura infra 0 °C, glacie firmatur et astatu gasi ad solidum transit, postquam agros petit ac superfundit. Idfit ubi temperatura soli est minor quam 2 °C et in aëribusintermediis temperaturae supra 0 °C non sunt; aliter nix liquefactaest et fit aquanix vel pluvia.

Nartationi opportuna, si consentit temperatura, nix etiam arteformatur, ex quo nivis artificialis dicitur. Tales nives, cannonibusappositis productae, inter se similiores et rotundiores sunt quam nix

naturalis.

Index

1 Forma crystallorum nivis2 Vita crystallorum nivis3 Transformatio niveorum straminum4 Regiones nivis5 Nives aeternae6 Beneficia et vitia7 Ludi nivales8 Albedo et energia liberata9 Densitas10 Nix cito liquefacta11 Alia aquae solidae genera et vocabularium12 Notae13 Vide etiam14 Nexus externus

Page 2: Nix - Vicipaedia

26.2.2015 Nix ­ Vicipaedia

http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 2/6

Nives per aërem Toronti in Canadaanno 2008 descendunt.

Forma crystallorum nivis

In nube frigidissima, vapor aquae directe in glaciei crystallos circa particulas suspensas sicut pulverem,fumum, etc. condensatur. Ergo, si aeris massae frigidiores quam 0 °C obveniunt, crystalli agglutinanturqui in floccos largiores et largiores congregantur.

Forma crystallorum geometrica non solum temperatura, sed etiam humiditate mutatur. Omnium autemformarum structuralium quae fieri possunt, solae formae sexangulae umquam in crystallis inveniuntur,quia, secundum principia mechanicae statisticae, necesse est minimizare? energiam potentialemchemicam. Et haec formae sexangulae, quibus angulum 120° omni aquae moleculae in crystallocongruat, unicae sunt quae minimam energiam potentialem chemicam possunt provocare.[1]

Genera nivis quae in distinctis temperaturis inveniuntur sunt:[1]

A 0 ad –4 °C : minutae patinaeA –4 ad –6 °C : acusA –6 et –10 °C : columnae cavaeA –10 ad –12 °C : flocci sex acuminibus longisA –12 ad –16 °C : "rami" minimi arborum in forma fili

Vita crystallorum nivis

Aquae moleculae libere et multis modis congregantur, qui modiin rapiditate qua aquae in crystallos transformantur ostenduntur.Transformationes aut inter decem minuta aut inter unam horamfiunt.[1]

Ut primum flocci nivis formantur, sic postea mutantur. Tamdebilia sunt vincula inter aquae moleculas ut hi crystalli facile acondicionibus locorum ambientium mutari possint. Nivis formae,igitur, creatae sunt variae. Et earum mutationes interformationem et fusionem diversis condicionibus temporibusimpelluntur:

Condiciones loci formationis, ante praecipitationem.Condiciones stratorum spatiorum per quae transeunt flocci.Condiciones in solo quo petant.

Quamquam licet varium nivis crystallum haberi, ut formam eorum servemus, oportet observationem essein momento transformationis in crystallum. Ut primum enim transformatio interrumpitur, novacongregata eduntur. Itaque observatio incauta in microscopio difficile fieri potest.

Transformatio niveorum straminum

Hieme, nix quae cecidit, quae etiam stramen niveum[2] dicitur, vento magnopere movetur, praesertim, sicum nuper cecidisset, levissima sit. Postea, potest in aggeres congregari et ubique accumulare. Vere, nix,aqua dives, congregata, celeriter in situ liquefacit. In monte, nix diu congregata, periculosissima potestesse, si in clivo vento abruptus est, nivis labes provocans.

Page 3: Nix - Vicipaedia

26.2.2015 Nix ­ Vicipaedia

http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 3/6

Nix in nemore.

Nix prope Polum AustralemAntarcticae.

Stramen niveum non est materia iners, sed semper, sicut flocci nivei, mutatur et transformatur, cumdensitas et temperatura sua inter noctem et diem commutetur. Secundum temperaturae clivum instramine, possumus distinguere tres gradus transformationis:

Transformatio gradu infimo.

Cum temperaturae clivus est minus quam 5 °C per metrumstraminis, ad crystalli mediae partis benficium "rami"floccorum delentur. Crystalli rotundantur et nivis floccipontes glaciei inter se formantes, grani subtiles appellati,crystallos congregant ut stramen nivis cohaereat.

Transformatio gradu medio.

Cum temperaturae clivus est inter 5 °C et 20 °C permetrum, materia ex imis in altem transit, granos facieplana formans.

Transformatio gradu forti.

Cum temperaturae clivus excedit 20 °C per metrum, vaporipso in stramine fluit. Nundinis confectis, pruina intimaapparet, cum minimis pilis. Stramen incertissimum tum fit.

Regiones nivis

Vix in regionibustropicorum et aequatoris ningit. Solet dici lineas 35° parallelasesse fines huius zonae in qua tantum montes nivem accipiunt.Sunt tamen nonnulli montes tropici qui nivem accipiunt.Caiambis, summus mons aequatoris, 5790 m altus, plerumqueinnivatus est, quamquam sit in circulo parallelo 0°.

Item non verum est, ut eo magis prope polis, quo magis ningat,nam parva nix in regionibus poli cadit, ob frigus accerrimum.Nix quae cadit diu permanet, sed regio minus quam 250 mmprecipitationis per annum accipit, quocirca vere nomen Plaga

Arida meretur.[3]

Est in regionis mitioribus, in continentibus aut in montibus, ubi maximi casus inveniuntur, tamquam 130cm in 24 horis statione Helvetica Klosters Ianuario anni 1982, vel 193 cm in 24 horis Argenteo LacuColorati civitatis mense Aprili anni 1921. Maximus nivis cumulus fuit in Montis Baker nartarum radice,extra Bellingham, in Vasingtonia Civitatum Foederatarum Americae hieme annorum 1998–1999.[4]Mons Baker accepit 29 metra nivis, excedens priorem casum maximum, in Monte Rainier, in civitateVasingtonia, quippe qui acceperat 28 metra et dimidium nivis in hieme annorum 1971–1972.[5]

Nives aeternae

Nives aeternae appellantur omne stramen niveum in summis montibus et prope polos, quod toto annonumquam liquefit. Compressae et partim fundentes, haec nives in glaciaria transformantur, et aliquandopostea in montes glaciei. Hi montes glaciei sunt fons fluviorum et multorum montium glaciei in oceano

Page 4: Nix - Vicipaedia

26.2.2015 Nix ­ Vicipaedia

http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 4/6

Glaciarium summum Kilimandiarumdecorat.

Autocineta Lugani die 27 Ianuarii2006 nivibus sepeliuntur.

Ferrovia in Minnesota, die 29Martii 1881 nivibus teguntur.

errantes, qui liquefacti aquam dulcem dant.

Calefactio planetae Telluris hodierna in commutatione montis glaciei observata demonstratur. Singulosaeculo, exempli gratia, pileus glaciei montis Kilimandiari,altissimi Africae loci, 82 centesimae suae massae perdidit, et anteannum 2020 reliquum glacies perditurum aestimant. AeternaeKilimandiari nives morientur 11700 annos natae.

Beneficia et vitia

Nix calorem Terrae servatet frumenta atemperaturis proximisgelu protegit; multatamen nix cadensinfrastructuras officiaqueturbat, etiam in regionibusubi solet ningere. Transitusautoraedarum aut lateinhibitur aut saepitur totus, etferroviae possunt nimia nivetegi, ut tantam nivempurgare operatoriis humanis

coactis oportet. Electricitas, telephoni lineae, gasi ductus, omnesinfrastructurae possunt deficere; quod potest adducere ad "diemnivis," diem in quo scholae vel officia propter insolitam gravemnivem cadentem clauduntur.

Ubi solet ningere paucum, "dies nivis" occurrere potest aggere levivel minae cadentis nivis, cum haec regiones non sint paratae.

Ludi nivales

Formae ludorum nivis gratia:

Multi artes athleticae hiberni: nartatio, tabula nivalis, et trahea gubernabilis.[6]Per sclodias commeare et clivum montis transgredi.Construere simulacrum nivis aut castra nivis.Adiiecere pilas nivis in certamine ludico ubique diffusum.Licet materia nivis compressae uti ad iglu Inuitorum (Escimaeorum) construenda vel tabernaculaglaciei in Scandinavia et Finnia.

Albedo et energia liberata

Energia solis omnia systematis solaris corpora calefacit, Tellurem inclusam.? Albedo autem Tellurisradiorum partem in spatium repercutit.[7] Albedo Telluris media est 0.28. Quamquam silvae arborumalbedine debili 0.12, nix recens paene est albedine pura, albedo sua 0.85; nix antiqua habet albedinem0.6. Ergo, nix albedinem Telluris auget. Cum nix radiationem solarem ample repercussit, nix efficit utenergia a Tellure minus allata sit.

Page 5: Nix - Vicipaedia

26.2.2015 Nix ­ Vicipaedia

http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 5/6

Pupulus nivalis nive constructus.

Arbor et solum niveum.

Labina nivis.

Densitas

Nix quae modo cecidit densitate multo differt. Rationaria dant medium pondus 110 chiliogrammatumper metrum cubicum, plus vel minus 40 kg, quod massam niveam recentem vere esse sparsam adfirmat.[8] Aquae densitas exempli gratia est circum 1000 chiliogrammatum per metrum cubicum. Ergo, nixrecens, si in quadam area strata altitudine 5 metrorum habuerit, liquefacta eandem aream stagno 0.5metri profundo tegat.

Altitudo aquae tanta nivi aequivalens est nivis accumulationis mensura hydrologis[9] utilior quamaltitudo nivis ipsa, cum densitas nivis quae cecidit nuper ample variet. Nova nix, quae saepe densitatemcircum 12 % aquae habet, in frigidis temporibus sub ipso pondere usque ad 33 centesimas aquaecomprimetur. Plus nivis ipsam comprimet multo magis. Vere tardo, nix densa saepe excedit 50centesimas aquae. Multum interest aquae administatores aquam aequalem metiri, ut veris exundatamaquam melius praedicant et depositum civitatum in vallibus. Mensurae manu factae sunt in situ propriisscalis utendo.

Nix cito liquefacta

Nix accumulata in clivismontium igniferorumactivorum, sicut maiorvulcanorum in Americameridionali pars, potest proptervulcani activitatem? modocitissimo liquefieri, quod labesaquae lutique subitas provocatpericulosissimas clivi vulcani

incolis. Ceterum, hae labes inundatio subita efficere possunt, cum inclivis montium nimia nix accumulat et temperatura subite mutat.Labes nivis in multis linguis avalanche appellatur.

Alia aquae solidae genera et vocabularium

Linguae Latinae non sunt multa vocabula de re nivali, quia Italia etLatium sunt plerumque terrae calidae, montibus Alpium et Apenniniexceptis. E contrario, linguae Escimaeo­Aleut multa nivis nominahabent (forsitan(http://en.wikipedia.org/wiki/Eskimo_words_for_snow)).

Nomina Latina substantiva de re nivali pertinente sunt:

AquanixGelu: transformatio aquae in glaciem frigore.GlaciariumGlacies: aqua solida naturaliter formata e nive compressa velaqua conglaciata.Grando: pilae vel sphaerae nivis magnae a 6 mm (pisum)usque ad 43 mm (pilae pilamallei [10]) et rarissime 108 mm.Ningor: tempestas nivosa.Nivis plumeae, vel flocci nivis.

Page 6: Nix - Vicipaedia

26.2.2015 Nix ­ Vicipaedia

http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&printable=yes 6/6

Crystallum nivis.

Stiria, forma glaciei quae saepe detecto dependent.

Pruina: ros (aqua condensationis) in glaciem transformatus.Stiria.

Nomina adiectiva:

Nivalis: quod attinet ad nivem, vel albus sicut nix.Nivatus: nive refrigeratus (Suetonius)Niveus: quod stratum est nive.Nivosus: plenus nivis.

Notae

1. ↑ 1.0 1.1 1.2 Michael Klesius (2007), Anglice: "The Mystery of Snowflakes", NationalGeographic 211 (1): 20, ISSN 0027­9358.

2. ↑ Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulamremove)

3. ↑ Vide en:Climate of the Arctic#Arctic Basin.4. ↑ http://www.usatoday.com/weather/news/1999/wsnorcrd.htm5. ↑ http://www.nps.gov/archive/mora/interp/faq.htm6. ↑ Per Davidis Morgan Lexicon Anglico­Latinum, nondum editum.,

secundum Carolem Egger, Trahea gubernabilis significat Italice slittino,Francogallice luge.

7. ↑ Commentarius.(http://www.scientificjournals.org/journals2007/articles/1118.pdf)

8. ↑ De densitate nivis. (http://cdec.water.ca.gov/snow/misc/density.html)9. ↑ Nomen hydrologis est e Graeco nomine pro aquae peritis.10. ↑ Secundum Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito

Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency,Third Edition.). pp . Vauconda, IL: Editores Bolchazy­Carducci. ISBN086516438X, pilamalleus significat Anglice golf.

Vide etiam

Globus nivalisNivea (signum mercatorium)Pupulus nivalis

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad nivem spectant.

Receptum de "http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nix&oldid=2743883"

Categoriae: Paginae mensis Meteorologia Physica Terra

Ultima mutatio: 17:17, 19 Maii 2014.Text is available under the Creative Commons Attribution­ShareAlike License; additional termsmay apply. See Terms of Use for details.