JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... ·...

14
JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ PROTOREGE Protorex noster, vir usquequaque perfectus, iam a milibus fere annis verus Hungarorum Apostolus, Pater patriae, eximius rex catholicus et inclitus Ecclesiae Sanctus in Hungaricae nationis memoria vivus perseverat. Quod quidem optimi historiographi nostri Hungaricis et exteris históriáé fontibus innixi validissimis quoque scientificis argumentis in Annalibus ab Hungarica Scien- tiarum Academia Beati Stephani glorificationis novies saeculari iubilaeo editis comprobarunt atque confirmarunt. Nobilissima Ducum nostrorum Álmos et Árpád suboles, immortalís autem Principis Géza et coniugis eius Sarolta dicto- rum filius Sanctus Stephanus1 post medium saeculum X (anno fere 969) in antiquissima Strigoniensi natus est arcé,2 quam exinde Hungarorum milia spiritu religionis patriaeque amore piis peregri- nationibus celebrare consueverunt, ut in adversis eiusdem nationis, quam perpetuam profecto Europae martyrem dixeris, consolatio- nem, vires et animum quaererent rectamque, qua sibi incedendum esset, viam invenirent. Tota viri, statura mediocris atque robusti, suae vero gentis Apostoli et patris, revera regia persona culturam, serietatem, sapientiam, bonitatem, fortitudinem, profundissimam pietatem ar- dentemque suae gentis amorem respirabat: ita ut usquequaque vir perfectus esset. Cultura ipsius regum Occidentis culturam adaequabat vel eidem in multis etiam antecellabat. Serietas eius omnibus nota erat. Ipse raro subridebat.3 Magnus Rex, qui in iis, quae religio- nem, res politicas, sociales et oeconomicas attinent, integrae na- 1

Transcript of JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... ·...

Page 1: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

JUSTINIANUS CARD. SERÉDIPrinceps Primas Hungáriáé

DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ PROTOREGE

Protorex noster, vir usquequaque perfectus, iam a milibus fere annis verus Hungarorum Apostolus, Pater patriae, eximius rex catholicus et inclitus Ecclesiae Sanctus in Hungaricae nationis memoria vivus perseverat. Quod quidem optimi historiographi nostri Hungaricis et exteris históriáé fontibus innixi validissimis quoque scientificis argumentis in Annalibus ab Hungarica Scien- tiarum Academia Beati Stephani glorificationis novies saeculari iubilaeo editis comprobarunt atque confirmarunt.

Nobilissima Ducum nostrorum Álmos et Árpád suboles, immortalís autem Principis Géza et coniugis eius Sarolta dicto- rum filius Sanctus Stephanus1 post medium saeculum X (anno fere 969) in antiquissima Strigoniensi natus est arcé,2 quam exinde Hungarorum milia spiritu religionis patriaeque amore piis peregri- nationibus celebrare consueverunt, ut in adversis eiusdem nationis, quam perpetuam profecto Europae martyrem dixeris, consolatio- nem, vires et animum quaererent rectamque, qua sibi incedendum esset, viam invenirent.

Tota viri, statura mediocris atque robusti, suae vero gentis Apostoli et patris, revera regia persona culturam, serietatem, sapientiam, bonitatem, fortitudinem, profundissimam pietatem ar- dentemque suae gentis amorem respirabat: ita ut usquequaquevir perfectus esset.

Cultura ipsius regum Occidentis culturam adaequabat vel eidem in multis etiam antecellabat. Serietas eius omnibus nota erat. Ipse raro subridebat.3 Magnus Rex, qui in iis, quae religio- nem, res politicas, sociales et oeconomicas attinent, integrae na-

1

Page 2: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

2

tionis vitám transformare, regni verő sui pro futuris quoque millenniis fundamenta iacere illudque veluti solidissimum orga- nismum eisdem superstruere satagebat: admirabili sapientia futu- ram gentis suae sortem praeparabat, in quo quidem studio suos conlaboratores prudenter semper seligere consueverat.4

Pro immenso hocce laboré, quo regnum veluti vivum orga- nismum construere maluit, diuturna pace opus esse compertum habebat. Unde optimus Princeps pads fieri voluit, qui cum gentis suae proceribus communis eiusdem sanguinis, cum exteris autem principibus (Italiae, Galliae, Belgii, Germaniae, Bohemiae, Polo- niae, Orientis etc.) itemque cum Apostolica Sede catholicae prae- sertim religionis vinculo fraternam necessitudinem quaerebat, inveniebat, inventamque fovere nunquam cessabat.5 Quam quidem necessitudinem praeter multiplices parentelae nexus lingua quo­que, quam optime callebat, Latina, incomparabilis eius hospitali- tas et in rebus oeconomicis etiam próba ipsius moneta, quae in omnibus fere Europae regionibus recepta erat, maximopere pro- movebant. In aedificcando et construendo toto regni sui orga- nismo Divus Stephanus non modo fidei praeconum verum etiam immigrantium in Hungáriám aliorum hospitum, itemque in occu- pato iam regni territorio relictorum populorum opera uti studuit, Hospites plurimi aestimavit; compluribus ex ipsis ius quoque civi­tatis Hungaricae donavit, quo quidem civitatis iure maximisque adiectis eidem privilegiis ipsos ad Hungarorum utilitatem patriae inseruit6 ita ut ingravescentibus temporibus eisdem quoque niti valerat.

Verum peculiarem cordis bonitatem et indulgentem magnani- mitatem7 iustitiae semper innixa virtute8 pacis vero amorem forti- tudinc raraque strategorum dotibus intra et extra pius Rex coniunxerat.9

In Sancto Stephano amor patriae cum religione, religio autem catholica cum amore patriae intime cohaerebat. Vir rationabiliter religiosus fidei morumque veritas a Deo revelatas non tantum theoretico modo admisit, sed etiam modo practico: cum enimadhuc esset puer, S. Adalberto itemque Deodato ducibus et ma- gistris10 coepit quaerere Deum et fecit quod beneplacitum erat

Page 3: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

3

ante faciem Domini. Labores arduos, incepta difficiliora vel fatalia piis semper orationibus praeveniebat; pro felici vero laborum exitu piis pariter precibus et bonis operibus Deo gratias reddidit. Cum pia coniuge sanctam duxerat vitám; Emerici Ducis, qui filius eius thronique heres erat, educationem Gerardo sapientissimo at- que vitae sanctitate distincto monacho Benedictino commisit, earn tarnen et ipse verbo et exemplo magnopere promovit. Die Beatae Mariae Virginis in caelos assumptae festő et sub Eius protectione sacrorum Antistites regnique Proceres suos consiliarios in comitia coegit.11 Curas regias quotannis in ecclesia abbatiali Sancti Mar­tini coram Deo deposuit.12 Quoniam, autem ex fide et ratione compertum habuit eundem Deus nationibus finem praefixisse earumque fata sua providentia moderari, qui singulos homines vitae caducae tramite ad finem aeternum ordinaverat, in bonum nationis propriae admirabili harmónia coluit religionem catholi- cam de cuius veritate intime persuasus erat, itemque patriae amorem, in quo nemini unquam Hungarorum cessit. Cum porro plane persectum haberet cives Hungaros, e quibus ipsa natio coa- lescit, indigentias spirituales semper habituros esse, ideo etiam religionem divinitus conditam, qua iisdem indigentiis satisfieret, eadem ratione semper necessariam fore non dubitavit. Qod quidem eo vel magis, quia déficiente eiusmodi religione neque vera liber­tás subsistere valet: „Iniquitates enîm suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur".13 Ubi eiusmodi religio desideratur, neque boni mores vigere possunt, séd in vita tam singulorum hominum et familiarum, quam ipsius nationis, quae ex illis coalescit, protinus mortis signa apparent. Sine religione divinitus data parum valent leges iuridicae legesque morales; vix intelliguntur matrimonii unitas et indissolubilitas, sicut et mutua coniugum fides, parentum officia, liberorum obedientia, itemque civium obligationes erga societatem et pátriám: quia sine religione ista omnia nonnisi ad hominum nobis aequalium voluntatem re- ducuntur, non autem ad praecepta Dei, qui supra nos est, quique ratione creationis nobis dominatur et imperat. Unde pius Rex, utpote vir vere religiosus, non solum in propria vita privata, do- mestica et publica, sed etiam in vita nationis primum regnum Dei

1*

Page 4: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

4

quaerebat Eiusque iustitiam, quia perspectum habebat se exinde caduca quoque bona certo sperare posse ab Eo, qui dona super- naturalia quae, quod valorem attinet, istis neque comparari pos- sunt, larga manu distribuere consueverat hominibus bonae volun­tatis.14

Quapropter varias sui aevi scientias colere studuit,15 ut eo magis Deum cognosceret magisque firmaretur in fide catholica, quae rationabilis obedientia est erga Deum revelantem ad cre- denda omnia, quae Ipse révélât. Ideo Sanctus Rex in vita privata, domestica et publica eas praecipue virtutes coluerat, quae officiis Regis magis congruebant; ideo vita eius privata et domestica exemplar erat in Hungária vitae privatae christianorum hominum itemquem familiarum christianarum; vita verő publica non Hun- garorum tantum, verum etiam omnium regum christianorum vitae normám constituit.

Verus Apostolus et propriae gentis Pater pro futura inter Európáé nationes Christianas Hungarorum sorte sollicitus populum suum maxima ex parte paganismo addictum ad amplectendam fidem catholicam eo ferme modo quo Beatus quondam Remigius Episcopus Clodovaeum ad fidem conversurum cohortatus est: ,,Adora, quod incendisti, incende, quod adorasti!” . Ipse ad fidem convertendo nationem, pretiosissimam Hungaris reliquit heredita- tem: fidem catholicam libertatemque filiorum Dei.ls Quamvis enim maiores nostri ante patriae occupationem a vicinis populis missio- nariisque Byzantinis, postea verő a fidelibus in nova patria re­perds,17 itemque — maxime Géza Principe — B. Adalberto aliis- que missionariis auctoribus18 religionem catholicam novissent: tarnen Hungarorum conversio eorumque cum Roma connexio19 itemque diversorum Catholicae Ecclesiae institutorum (Archidioe- ceses, Dioeceses, Capitula, Archidiaconatus, Paroeciae necnon et Abbatiae aliaque Monasteria) fundatio20 omniumque munificentis- sima dotatio, unde nostri beneficiati pro tuenda patria, pro sub- levandis pauperibus colendisque omne genus disciplinis plurimum contribuere valerent, demum coopérante coniuge Gisela istorum institutorum et ecclesiarum paramentis aliisque sacris supellecti- libus liberalissima provisio21 fere tota Sancto Stephano adscribenda

Page 5: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

5

est, licet ipse exemplo potius veram fidem docuisset, quam deinde ipso patrocinante Sacerdotes Benedictini saecularesque ardentis- simo zelo inter Hungaros in nova iám patria consistentes disse- minaverunt.22

Verum recepta fide catholica eaque propagata, itemque variis institutis catholicis acclesiasticis excitatis S. Stephanus genuinus remansit vir Hngarus. Unde sollicite cavit, ut instituta catholica ecclesiastica in Hungária — sine certe iurium Apostolicae Sedis deminutione — semper independentia essent a similibus institutis exteris, quibuscum tarnen fraternas foverent necessitudines. Vir porro catholicus de fidei veritatibus persuasus libertatém Ecclesiae plurimi aestimavit.23 Unde more principum catholicorum medii aevi nonnisi titulo Regum a Deo ordinatorum Ecclesiaeque nato- rum Vindicum in Ecclesiae Catholicae negotiis sese immiscuit; eius tarnen auctoritatem semper agnovit et praedicavit suasque circa instituta ecclesiastica actiones Apostolicae Sedi approbandas pro- posuít.24

De interitu gentium paganarum, quae temporibus generalis mígrationis populorum in regionibus a iugo montium Carpicorum cinctís ante Hungaros sedes fixerant, Sanctus Stephanus intellexit populum regnumque suum inter vicinos populos statusque christia- nos fide tantum Catholica servari posse. Quare Princeps Catho­licus in oris montium Carpicorum regnum suum secundum prin- cipia regnorum christianorum: id est secundum veritatem etiustitiam legesque divinas construxit et gubernavit; optime enim perspexit iustitiam esse regnorum fundamentum, resque publicas divinae voluntati ortum debere omnes,25 quas proinde gubeman- das esse secundum Dei voluntatem, prout ea lege naturali non scripta itemque lege positiva divina ex ipsa revelatione divina Christi Ecclesiae concredita nobis innotescit. ,,Non enim est po- testas, nisi a Deo” ,26 qui Ipsémét affirmât: „Per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt” .27 Ideo quod Ecclesiam, Cle- rum, fidem vitamque catholicam attinet, doctrina fidei et morum ab Ecclesia catholica praedicata itemque ius canonicum eoque intermedio ius Romanum in Beati Stephani regimen, leges et diplomata maximum influxum exercuerunt.

Page 6: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

6

In S. Stephani regno christiano inseparabiliter inter se con- nectebantur religio Christiana et amor patriae, Ecclesia Catholica et ipse Status Hungarus; Princeps demum et populus. Quae feli- cissima connexio patriae vitám securam reddit. Princeps tarnen catholicus Hungarus de futura patriae vita sollicitus ubi subditi et propinqui in supremam eius potestam et religionem christianam rebellarunt, acerbo quidem dolore vei contra propinquos bellum movere non dubitavit.28

Pro conservanda firmandaque suprema potestate, quam christianis principiis innixam voluit, itemque, ut proprii regni potestatisque regiae independentiam universus orbis agnosceret, tandem, ut regnum suum contra hostes sive paganos sive christia- nos validum semper adiutorium inveniret: Romano-Germani Im- peratoris feudalismo repulso, ac praetermissa temporis consuetu- dine, non ab Imperatore, sed a Silvestro PP. II. regiam petiit eamque a. 1000 revera obtinuit coronam, quacum exinde secun­dum Regni Statuta Archiepiscopi Strigonienses legitimos Hungá­riáé Reges ornare consueverunt.

Sacrae Coronae impositio apud nos non tantum functio quae- dam liturgica est, verum simul etiam maximi momenti actus iuris publici, quo Princeps coronatus plenam accipit potestatem regiam. Per incoronationem Sancti Stephani sanguis — sacra corona inter­media — supremae potestatis subiectum efficiebatur etiam in successoribus, qui iura sua regia nunquam ad maiores paganos, sed semper ad Sanctum Regem reducebant ab eoque ortum ha­bere fatebantur. Ubi vero iste sanguis istaque Familia cum Andrea Rege III a. 1301 extincta est: secundum nationis persuasionem corona S. Stephani sanguinis eius et Familiae iura ininterrupta veluti portendit; Regem nationemque symbolice connectit, in se continet, personificat omniaque ad Regem iura transfert, quae cum Regni Statutis non discrepant, quorumque fons ultimus Deus est, veluti res etiam iconibus s. coronae appositis allegorice ad oculos demonstratur. Ideo natio Hungarica tunc tantum Principem Regem suum cum plena potestate agnoscit, ubi ei corona S. Ste­phani legitime iam imposita fuerit. S. Corona, quae modo duabus distinctis partibus: Latina (Silvestri PP. II) et Graeca (Michae-

Page 7: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

7

lis Imperatoris Dukas) coalescit, symbolice pulcherrime ostendit Ecclesiae Christi catholicitatem patriae verő nostrae situm centra­lem inter Occidentem et Orientem, verum etiam affirmât eius ab utroque independentiam.

Regnum autem suum pius Rex non solum fundaverat, sed etiam secundum principia christiana protinus ordinavit et firma- vit. Imprimis totis viribus adlaboravit, ut Hungaros nomadum adhuc vitám ducentes ad sedes figendas assuefaceret. Ad quod promovendum quoslibet decem pagos finitimos communem eccle- siam aedificare iussit, simulque praecepit, ut diebus Dominicis praeter infirmos, focorum custodes et parvulos ceteri omnes divi- nis intéressent. Qua lege vigente Hungari cum armentis iam trium tantum dierum itinere ab ecclesia recedere potuerunt, ita ut eorum migratione restricta paullatim stabiles sedes fixerint. Prope eccle- sias et monasteria mox pagi efformabantur, qui persaepe nomina Titularium eorundem sibi imposuerunt eaque usque ad hodiernam diem conservant.

Hungaros, qui iam sedes fixerant stabiles, in scholis capitu- laribus et monasterialibus, in agricultura bene ordinata itemque in divertis artibus colendis ad Occidentis exemplar Sanctus Rex educare curavit. In educanda autem hoc pacto natione Sacerdotes missionarios sive saeculares sive Benedictinos aliosque religiosos, prout etiam hospites, qui ab exertis ad nos transmigraverant, prae- cipuos et validissimos collaboratores habuit.

Principum christianorum exemplar Beatus Stephanus in legi­bus suis, quas in nomine Sanctae Trinitatis et individuae Unitatis exorditur, quaeque cum paternis monitis carissimo filio Emerico Duci datis in duobus libris concluduntur, sanctae fidei primum dat locum ; filium vero Emericum Ducem commoventibus cohortatur verbis, ut thronum conscensurus in rebus fidei catholicae omnibus sibi a Deo subiectis exemplum praebeat.29 Urget Ecclesiae Catho­licae dignitatem; altissimum eius servorum (Episcopi, Sacerdotes, Religiosi) et institutorum (Archidioeceses, Dioeceses, Capitula, Paroeciae, Abbatiae, Monasteria, ecclesiae etc.) itemque legum (de sanctificatione dierum Dominicorum, de observantia ieiunio- rum, de confessione moribundorum, de honore clericorum, de li-

Page 8: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

8

bertate civium, de libera cuiusque de bonis propriis dispositione, de tutela viduarum et orphanorum, de gravissimis delictis, veluti sunt homicidium, coniugicidium, vulneratio cum gladio, periurium, falsa accusatio, furtum, incendium, alienae domus aggressio, rap- tus mulieris, stuprum ancillarum etc.),30 demum iurium, libertatis et bonorum patrocinium sibi assumpsit. Sanctus namque Rex op­time perspexit in vita rei publicae non sufficere civium necessita- tibus sive intellectualibus sive corporalibus, sive materialibus satisfacere operibus culturalibus, socialibus, oeconomicis et cari- tativis, sed ante omnia spiritualibus eorum exigentiis satisfieri debere, ut in hac iam terra beatus esse possit homo, qui ex cor­pore et ex anima coalescit.

In paternis praeterea pulcherrimisque monitis, quae sine dubio a S. Gerardo inspirata fuerant, filio futuroque coronae heredi commendat principum honorem, patientiam, iustitiam, con­silium, maiorum imitationem atque traditionem, hospitum extero- rum receptionem et aestimationem, itemque orationem, pietatem, misericordiam ceterasque virtutes, tandem ipsam pudicitiam.31

Spiritu veritatis et iustitiae movetur etiam praeclarum Divi Stephani institutum erectum pro re oeconomica, pro defendenda patria, pro administratione publica et pro exercendo iudicio: institutum aio comitatum dictum, quod temporibus procellosis fri vita légitima atque millenaria nationis, persaepe fatale erat. Sancti Stephani magnitúdó non in subiugatis sibi alienis terris sese explicabat, sed in facto historico Beatum Regem non solum conservasse, verum etiam ad plura saecula ordinasse atque con­solidasse, quod nostrum erat. Amor autem ipsius erga propriam stirpem exinde maxime patet quod pius Rex eodem tempore, quo zelo apostolico sapientissimisque documentis pro conservanda natione editis eandem ad amplectendam novam religionem in- duxit et in nova patria quod rem oeconomicam et politicam atti- net, spiritu Christiani Occidentis maximas innovationes peregit: una cum natione Hungarus remansit, qui alioqui maiorum linguae, moribus et traditionibus adhaesit,32 quique in politicis tam intra quam extra Hungarico spiritu totam nationem educavit, cuius independentiam, ubi opus esset, ferro quoque défendit.

Page 9: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

IChristianum suum Regnum Hungaricum pro futuris quoque

temporibus constabilire cupiens Emericum filium, praeclaris cor­poris, spiritus et animae dotibus ad maiora certe vocatum, vitae- que sanctitate praecipuum, sapientissimo sanctissimoque viro Gerardo in eodem spiritu educandum commisit33 eique, veluti praesumptivo successori, in republica regenda pulcherrima sapien- tiae documenta tradidit in immortalibus Monitis paternis, quae exinde primum in Corpore Juris Hungarici atque honoris locum occupant. Christianum itaque Regnum ad finem usque saeculorum constabilire et firmare intendit, ubi — propter praematuram atque tragicam filii usquequaque praeclarissimi mortem sine herede relictus — ante 900 annos die Beatae Mariae Virginis in caelos assumptae sacro, quo et ipse pie obdormierat, cum regia corona totum quoque Regnum suum, Beatae Mariae Virgini, Magnae Hun- garorum Dominae, veluti testamento transcripsit,34 quod perbelle inscriptio quaedam Latina saec. XVIII in porta speciosa Basilicae Strigoniensis reperta exprimit: Suscipe, Virgo Pia, Mea RégnaRegenda, Maria.

Deus usque ad hodiernam diem mirum in modum incorruptam servavit benedictam Sancti Regis Dexteram, qua maximum Ei sacrificium obtulerat; qua nationem severus, semper tarnen iustus, gubernabat; qua nonnisi pro veritate tuenda ferrum arripuit, ubi videlicet interni vel exteri hostes reprimendi erant. Incorruptam conservavit Dominus S. Dexteram, quae toties ad orationem pro Hungaris elevabatur; quae diversis institutis religiosis et carita- tivis regia munificentia dona distribuit, quae pauperibus eleemo- synas erogare consuevit, cum maxime frugiferam pecuniae collo- cationem intellexisset in Ecclesiae pauperumque persona ipsi Christo mutuum dare,35 quod non potest retinere, ut recipiat quod non possit amittere, dare transitoria, ut recipiat hereditatem aeternam.

Quodsi Deus Servum suum adeo extulit, ut sacram eius Dex­teram in hac iam terra a corruptione servaret illaesam; si Ecclesia adlaborante Beato Ladislao Rege, ipsum propter vite sanctitatem et miracula36 iam a. 1083 primum ex Europae regibus cum Emerico Duce cumque celebri theologo et martyre Gerardo Episcopo secun-

9

Page 10: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

10

dum praescriptam tunc formám Ecclesiae Sanctis accensuit,3' unde cultus eius in toto mundo christiano universalis redderetur: minim non est Sancto Regi etiam a natione Hungarica maximum semper fuisse tributum et adhuc tribui honorem, ita ut defunctus per in­tegrum triennium lugeretur, eiusque cultus — quamvis labentibus no vem saeculis inter dum decresceret — totus tarnen nunquam ex- tinctus esset, sed diversa intensitate in civitatibus, in pagis, in cordibus nostris constanter perseveraret. Recte profecto Scrip- túra: ,,Qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt, quasi stellae in perpétuas aeternitates” .38 Quod quidem luculenter factis com- probatur, nam praeter S. Dexteram aliasque reliquias, festa, Missas proprias et legendás, fere innumerabilia monasteria, eccle­siae, sacella, altaria, calices, paramenta sacra, itemque statuae, imagines, signa, campanae, sacri cantus, preces, permultae porro societates piae, scientificae, instituta, fundationes piae, demum complures civitates, plateae publicae, viae, poëmata profana, opera scenica et nőmén in s. baptismo vei confirmatione imposi- tum Sancti Regis memóriám conservant. Unde semper Sanctus Rex appellabatur et talis etiam imaginibus repraesentabatur, ita ut usque ad saec. XVI de Sancto Rege poëma profanum scribere eius profanatio fuisset considerata.

Ex hoc nunquam interrupto cultu, quem tota natio Sancto Regi deferebat, intelligi potest plurimos ex proceribus nostris — ex quo S. Dextera Budae custodiretur — ad Hungáriáé caput migrasse, ubi quotannis comitantibus ecclesiasticis Dignitatibus Proceribusque nostris et adstante tota natione S. Dextera maximo triumpho circumfertur, quia nos Hungari cultum quoque Sancti Regis reducimus ad Deum, cuius gratiam in Sanctis extollimus atque pro donis gratias reddimus. Cultu igitur — ut aiunt — duliae Sancti Regis nihil divino cultui latriae subtrahimus, neque alterum cum altero confundimus. ,,Non enim nos — ut B. Augusti­nus de Sancti Regis caelesti Patrono, Ecclesiae vero Protomartyre optime dixerat — aram facimus Stephano, sed de reliquiis Ste­phani aram Deo".39 Verum Sancti Regis cultus eiusque festa iubi- laria, quae modo celebramus, tunc tantum nobis proderunt, si cultum non solum perdurante iubilaeo, sed semper eidem defe-

Page 11: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

11

ramus itemque si virtutes religiosas et civicas B. Stephani non tantum laudare, verum etiam imitari studuerimus. Qui enim Eccle- siae patriaeque primores laudat tantum, sed eos non imitatur, certe vix vere serioque ipsos laudat, quare de hac eadem re perpen- dere deberet illud S. Joannis Chrysostomi: ,,Aut imitari debet, si laudat, aut laudare non debet, si imitari detrectat” .40

Diffícillimis temporibus Protorex noster pátriám fundavit, ordinavit et constabilavit nationisque vitám a mala fortuna popu- lorum, qui nobis propinqui erant atque in hac eadem terra stabiles sedes non fixerant, praeservavit. Quotiescunque in milium anno- rum procellis s. religio patriaque in discrimen vocabantur: adBeatum semper Stephanum natio nostra confugit. Rex verő Sanc­tus potentissimo patrocinio nationen usque ad hodiernam diem semper adiuvit apud Deum, quemadmodum olim populum electum adiuverat magnus ille Jeremias Propheta, de quo Scriptura: „Hic est enim — ait — fratrum amatőr, qui múltúm orat pro populo et universa sancta civitate Jerusalem” .41

Dei patriaeque causam Sanctus Rex sapientia et bonitate, iustitia et fortitudine, spiritu orationis et religionis, aliis quoque praelucente conscientia, incredibili porro munificentia, sui abne- gatione, ardente demum propriae nationis amore et perfecta in divina voluntate resignatione promovere nunquam cessavit. De ipso neque nostri neque aliorum populorum fontes historici quid- quam sinistri loquuntur, immo vero virum usquequaque perfectum, gentis autem suae Apostolorum et Patrem, totius medii aevi notissimum, popularissimum maximaque auctoritate pollentem Regem catholicum, Ecclesiae demum inclitum Sanctum eum ex­hibent apud populos sive vicinos sive remotos.42 Unde etiam toto mundo prae oculis habito merito affirmaveris Sanctum Stephanum unum fuisse ex praeclarissimis Principibus, Quod vero históriám nostram attinet, erat certe vir grandis et a nemine unquam supe- ratus, qui nationem semitis s. religionis ad finem temporarium perduxit et aeternum.

Sanctus Rex spiritu orationis, iustitia et caritate coniunxerat inter se nationem et Regem, statum et ecclesiam Hungaricam, ista vero quattuor inseruit Deo, quia ex inseparabili cum Ecclesia

Page 12: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

12

Catholica usque ad finem saeculorum perseveratura et cum aeterno Deo nexu incessantem nationis regnique sui vitám spera- bat. Quae connexio nationis regnique nostri hucusque vitám con- servabat, et futurae utriusque vitae certissimum pignus est. Ubi ista quattuor manibus sacrilegis inter se nondum separata sunt: memoria Sancti Stephani floruit apud Hungaros, natio autem religiosa fuit potens atque beata. Ubi verő ista quattuor plus- minusve secernebantur: imago S. Regis in Hungarorum cordibus protinus obnubilata est, simul autem etiam ipsa religio et virtus nationis declinare coepit, quare etiam ipsius beatitudo deminuta est. Quemadmodum in casu victoriae sine dubio patriae necem intulissent, qui in Sanctum Regem apertam seditionem moverant: pari modo ipsi regno nostro interitum parant, qui diebus nostris magnum Regem is suis institutis aggrediuntur: actum est enim de natione, quae propria gesta gloriosa negat aut despicit.

Quotquot igitur futura patriae sorte anguntur, maximo hocce iubilaeo vehementer exoptant: Utinam gens nostra in cultu Sancti Stephani numquam languente Christi Ecclesiam sequatur, quae memóriám Sancti sui semper fidelis custodivit et custodit, credit enim et profitetur: ,,Iusti autem in perpetuum vivent” .

Page 13: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

13

Fontium Tabella.

Praetermissis fontibus, qui in Annalibus Sancti Stephani adducti sunt, hic sequentes tantum fontes referre placet:

1 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. V ; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani Regis primi et apostoli Ungarorum, cap. V.

2 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé minor, cap. I l l ; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani Regis, cap, V.

3 Hartvici Ep.: Vita S. Stephani Regis, cap. XVIII.4 Hartvici Ep.: Vita S. Stephani Regis, cap. XVI.5 Hartvici Ep.: Vita S. Stephani Regis, cap. VI.6 S. Stephani Paterna Monita ad S. Emericum Ducem, cap. VI.7 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé minor, cap. IX ; Hartvici Ep.: Vita

S. Stephani Regis, cap. XIX .8 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé minor, cap. VIII, IX ; Hartvici

Ep.: Vita S. Stephani Regis, cap. XVI, XIX.9 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. X IV ; Legenda minor

eiusdem, cap. V, V II; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani Regis, cap. VI, XV.10 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. V ; Hartvici Ep.: Vita

S. Stephani Regis, cap. V.11 Vita S. Gerardi Ep. Chanadensis, cap. VIII.12 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé minor, cap. V ; Hartvici Ep.:

Vita S. Stephani Regis, cap. VI.13 Proverb., V, 22.14 Matth., VI, 33.15 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé minor, cap. I ll ; Hartvici Ep.:

Vita S. Stephani Regis, cap. V.16 Rom., VIII, 21.17 Epistola Piligrim Ep. de conversione Ungarorum ad Bened. PP.

VII (a. 974).18 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé mior, cap. II, IV ; Hartvici Ep.:

' Vita S. Stephani, cap. Ill, IV.19 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. VI, VII; Hartvici

Ep.: Vita S. Stephani, cap. VI, VII.20 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. VIII.21 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. X, X I; Legenda mi­

nor eiusdem, cap. V I; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani, cap. X, XVII.22 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap, X I; Hartvici Ep.:

Vita S. Stephani, cap. XIII.23 S. Stephani Paterna Monita ad S. Emericum Ducem, cap, II.24 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. VIII; Legenda mi­

nor eiusdem, cap. VII; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani, cap. VIII, IX.25 S. Stephani Paterna Monita ad S. Emericum Ducem, Praefatio.26 Rom., XIII, 1.27 Proverb., VIII, 15.

Page 14: JUSTINIANUS CARD. SERÉDI - EPAepa.oszk.hu/02600/02625/00006/pdf/EPA02625_archivum... · 2014-12-19 · JUSTINIANUS CARD. SERÉDI Princeps Primas Hungáriáé DE SANCTO STEPHANO HUNGÁRIÁÉ

14

28 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. V I; Legenda minor eiusdem, cap. V ; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani, cap. VI.

29 S. Stephani Paterna Monita ad S. Emericum Ducem, cap, I.30 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. IX.31 Cap. IV— X.32 S. Stephani Paterna Monita ad S. Emericum Ducem, cap. VIII.33 Vita S. Gerardi Ep. Chanadensis, cap. IX.34 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. XI; Hartvici Ep.:

Vita S. Stephani, cap. XII, XIX.35 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. XII, XIII, XV ;

Hartvici Ep.: Vita S. Stephani, cap. XIV,36 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. X IV ; Legenda mi­

nor eiusdem, cap. VII, X ; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani, cap. XV, X IX — XXIII.

37 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé minor, cap. X ; Hartvici Ep.: Vita S. Stephani, cap. XX.

38 Dan., XII, 3.30 Sermo 318.40 Sermo de martyribus.41 II. Machab., XV, 14.42 Legenda S. Stephani Regis Hungáriáé maior, cap. VIII.