Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re...

5
THOMAS MORUS, Utopia De servis Pro servis neque bello captos habent, nisi ab ipsis gesto, neque servorum filios; neque denique quenquam, quem apud alias gentes servientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in servitium vertitur 176 , aut quos apud exteras urbes (quod genus multo frequentius est) admissum facinus destinavit supplicio 177 . Eorum enim multos, interdum aestimatos vili 178 , saepius etiam gratis impetratos, auferunt. Haec servorum genera non in opere solum perpetuo, uerum etiam in vinculis habent; sed suos durius, quos eo deploratiores 179 , ac deteriora meritos exempla 180 censent, quod tam praeclara educatione ad virtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint. Aliud servorum genus est, quum alterius populi mediastinus 181 quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte servire. Hos honeste tractant ac - nisi quod laboris, utpote consuetis, imponitur plusculum - non multo minus clementer ac cives habent; volentem discedere (quod non saepe fit) neque retinent invitum, neque inanem 182 dimittunt. De legibus Egrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus 183 omittunt quo sanitati eos, vel medicinae vel victus observatione, restituant. Quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum, quae possunt levamenta, solantur. 176 flagitium in servitium vertitur - ein Verbrechen wird mit Sklaverei bestraft 177 supplicio destinare - zum Tode verurteilt werden 178 interdum aestimatos vili - zuweilen gegen ein geringes Entgelt 179 deploratus - verworfen 180 deteriora meritos exempla - sie verdienen noch härtere Strafen 181 mediastinus - Knecht 182 inanis, -e - mit leeren Händen 183 prorsus - unbedingt Semester 2013/14 19

Transcript of Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re...

Page 1: Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

THOMAS  MORUS,  Utopia

De  servis

Pro servis neque bello captos habent, nisi ab ipsis gesto, neque servorum filios; neque

denique quenquam, quem apud alias gentes servientem possent comparare, sed aut si

cuius apud se flagitium in servitium vertitur176, aut quos apud exteras urbes (quod genus

multo frequentius est) admissum facinus destinavit supplicio 177.

Eorum enim multos, interdum aestimatos vili 178, saepius etiam gratis impetratos, auferunt.

Haec servorum genera non in opere solum perpetuo, uerum etiam in vinculis habent; sed

suos durius, quos eo deploratiores 179, ac deteriora meritos exempla 180 censent, quod tam

praeclara educatione ad virtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non

potuerint.

Aliud servorum genus est, quum alterius populi mediastinus 181 quispiam laboriosus ac

pauper elegerit apud eos sua sponte servire.

Hos honeste tractant ac - nisi quod laboris, utpote consuetis, imponitur plusculum - non

multo minus clementer ac cives habent; volentem discedere (quod non saepe fit) neque

retinent invitum, neque inanem 182 dimittunt.

De  legibus

Egrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus 183 omittunt quo sanitati

eos, vel medicinae vel victus observatione, restituant.

Quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum, quae

possunt levamenta, solantur.

176 flagitium in servitium vertitur - ein Verbrechen wird mit Sklaverei bestraft177 supplicio destinare - zum Tode verurteilt werden178 interdum aestimatos vili - zuweilen gegen ein geringes Entgelt179 deploratus - verworfen180 deteriora meritos exempla - sie verdienen noch härtere Strafen181 mediastinus - Knecht182 inanis, -e - mit leeren Händen183 prorsus - unbedingt

Semester  2013/14   -­‐‑  19  -­‐‑  

Page 2: Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

THOMAS  MORUS,  Utopia

Caeterum si non immedicabilis modo morbus sit, verumetiam 184 perpetuo vexet atque

discrutiet 185, tum sacerdotes ac magistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus

vitae munijs impar 186 alijs molestus ac sibi grauis morti iam suae supervivat, ne secum

statuat pestem diutius ac luem 187 alere, neve quum tormentum 188 ei vita sit, mori dubitet,

quin bona spe fretus acerba illa vita velut carcere atque aculeo 189 vel ipse semet eximat 190 ,

vel ab alijs eripi se191 sua voluntate patiatur; hoc illum, quum non commoda sed supplicium

abrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id

est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

Haec quibus persuaserint aut inedia 192 sponte vitam finiunt, aut sopiti 193 sine mortis sensu

solvuntur.

Invitum vero neminem tollunt nec officij erga eum quicquam imminuunt; persuasos hoc

pacto defungi 194 honorificum.

Alioqui qui mortem sibi consciverit 195, causa non probata sacerdotibus & senatui; hunc

neque terra neque igne dignantur, sed in paludem aliquam turpiter insepultus abijcitur.

Foemina non ante annum duodevicesimum nubit.

Mas non nisi expletis quatuor etiam amplius.

Ante coniugium mas aut foemina si convincatur furtivae libidinis 196, graviter in eum eamve

animadvertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi venia principis noxam remiserit 197 .

sed & pater & mater familias, cuius in domo admissum flagitium est, tanquam suas partes

parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae 198; id facinus ideo tam severe vindicant,

184 verumetiam - vielmehr185 discrutiare - martern186 omnibus ... impar - allen Aufgaben des Lebens nicht mehr gewachsen187 lues - Seuche188 tormentum - Qual189 aculeus - eigtl. Pfeilspitze; hier svw. Tortur, Folter190 semet eximere - sich befreien191 eripi se ergänze: e vita192 inedia - Unterlassen der Nahrungsaufnahme193 sopire - einschläfern194 hoc pacto defungi - auf diese Weise ableben195 mortem sibi consciscere - Selbstmord begehen196 convincere furtivae libidinis - des vorehelichen Geschlechtsverkehrs überführen 197 noxam remittere - begnadigen198 infamiae obiacere - übler Nachrede ausgesetzt sein

Semester  2013/14   -­‐‑  20  -­‐‑  

Page 3: Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

THOMAS  MORUS,  Utopia

quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent 199 , in quo 200 aetatem

omnem cum uno videant exigendam & perferendas insuper, quas ea res affert molestias,

nisi a vago concubitu 201 diligenter arceantur.

Porro in deligendis coniugibus ineptissimum 202 ritum (uti nobis visum est) adprimeque

ridiculum illi serio ac severe observant.

Mulierem enim - seu virgo seu vidua sit - gravis & honesta matrona proco 203 nudam

exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae procum sistit.

Hunc morem quum velut ineptum ridentes improbaremus, illi contra caeterarum omnium

gentium insignem demirari stultitiam, qui quum in equuleo comparando 204, ubi de paucis

agitur nummis, tam cauti sint, ut quamvis fere nudum nisi detracta sella tamen,

omnibusque revulsis ephippijs 205 recusent emere, ne sub illis operculis 206 hulcus 207 aliquod

delitesceret 208, in deligenda coniuge, qua ex re aut voluptas aut nausea 209 sit totam per

vitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore vestibus obvoluto, totam

mulierem vix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter vultum visitur) aestiment

adiungantque sibi non absque magno (si quid offendat postea) male cohaerendi

periculo210.

Nam neque omnes tam sapientes sunt, ut solos mores respiciant, & in ipsorum quoque

saepientum coniugijs ad animi virtutes nonnihil additamenti 211 corporis etiam dotes 212

adijciunt. certe tam foeda deformitas latere sub illis potest involucris 213 ut alienare prorsus

animum ab uxore queat, quum corpore iam seiungi non liceat. Qualis deformitas si quo

199 in coniugialem amorem coalescere - sich zu ehelicher Liebe verbinden200 in quo: in der Ehe201 vagus concubitus - freies Konkubinat202 ineptus - unschicklich, unpassend203 procus - Freier204 in equuleo comparando - beim Kauf eines armseligen Pferdes205 omnibus ... ephippis - nach Abnahme aller Pferdedecken206 operculum - Bedeckung207 hulcus - Geschwür208 delitescere - sich verbergen209 nausea - (ekelerregende) Langeweile210 male cohaerendi periculum - die Gefahr, dass (die Ehe) schlecht

zusammenhält211 additamentum - Zugabe212 corporis dotes - körperliche Reize213 involucrum - Hülle

Semester  2013/14   -­‐‑  21  -­‐‑  

Page 4: Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

THOMAS  MORUS,  Utopia

casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat; ante vero,

ne quis capiatur insidijs, legibus caveri debet. Idque tanto maiore studio fuit curandum,

quod & soli illarum orbis plagarum 214 singulis sunt contenti coniugibus & matrimonium ibi

haud saepe aliter, quam morte solvitur; nisi adulterium in causa fuerit aut morum non

ferenda molestia.

Nempe alterutri sic offenso 215 facta ab senatu coniugis mutandi venia; alter infamem simul

ac caelibem perpetuo vitam ducit.

Alioquin invitam coniugem 216, cuius nulla sit noxa, repudiare, quod corporis obtigerit

calamitas 217, id vero nullo pacto ferunt; nam & crudele iudicant tum quenquam deseri, cum

maxime eget solatio 218, & senectuti, quum & morbos afferat & morbus ipsa sit, incertam

atque infirmam fidem fore.

Caeterum accidit interdum, ut quum non satis inter se coniugum conveniant mores repertis

utrique alijs 219 quibuscum sperent se suavius esse victuros amborum sponte separati,

nova matrimonia contrahant 220, haud absque senatus autoritate tamen, qui nisi causa per

se atque uxores suas diligenter cognita divortia 221 non admittit.

Immo ne sic quidem facile 222 , quod rem minime utilem sciunt (esse) firmandae coniugum

charitati 223, facilem novarum nuptiarum spem esse propositam.

Temeratores coniugij 224 gravissima servitute plectuntur 225, & si neuter erat caelebs iniuriam

passi (velint modo) repudiatis adulteris 226 coniugio inter se ipsi iunguntur, alioquin 227 quibus

videbitur.

214 plaga - Gegend215 alterutri sic offenso - wenn einer von beiden (Ehegatten) durch ein solches (Vergehen)

gekränkt worden ist216 invitam coniugem -217 corporis contingit calamitas - leidet einen körperlichen Schaden218 solacium / solatium - Trost, Zuspruch219 repertis utrique aliis - wenn beide einen anderen gefunden haben220 nova matrimonia contrahere - eine neue Ehe eingehen221 divortium - Ehescheidung222 immo ... facile - weiß Gott, auch das nicht leichten Herzens223 firmandae ... charitati - zur Festigung der ehelichen Liebe224 temeratores coniugii - Ehebrecher225 plectere eigtl flechten; hier: bestrafen226 repudiatis adulteris - nach Verstoßung der ehebrechenden Partner227 alioquin - ansonsten

Semester  2013/14   -­‐‑  22  -­‐‑  

Page 5: Deservis - KWR-Stiftungabrupturus morte sit, prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consilijs - id est interpretum dei - sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

THOMAS  MORUS,  Utopia

Mulierem enim seu virgo seu vidua sit, gravis & honesta matrona proco nudam

exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae procum sistit.

Semester  2013/14   -­‐‑  23  -­‐‑