Cicero Cato

22
M. TVLLI CICERONIS CATO MAIOR DE SENECTVTE I.1. O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso, Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, Ecquid erit praemi? Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei; quamquam certo scio non, ut Flamininum, Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque; novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis  deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus me  ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda.  Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere. 2. Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adven tantis senectutis et te et me etiam ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicu t omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucun da huius libri confecto fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit  mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur satis digne laudari philosophia poterit, cui  qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia possit degere. 3. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de senect ute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, (parum enim esset auctorit atis in fabula), sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium e t Scipionem facimus admirantis quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quaru m constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Caton is sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam. II. 4. Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum  tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gr avem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere . Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ip

description

d

Transcript of Cicero Cato

Page 1: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 1/22

M. TVLLI CICERONIS CATO MAIOR DE SENECTVTE

I.1. O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso,

Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,

Ecquid erit praemi?

Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum

Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei;

quamquam certo scio non, ut Flamininum,

Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque;

novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sedhumanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus me ipsum interdumgravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visumest mihi de senectute aliquid ad te conscribere.

2. Hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutiset te et me etiam ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferreet laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere,tu occurrebasdignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libriconfecto fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam etiucundam senectutem. Numquam igitur satis digne laudari philosophia poterit, cui qui pareat, omne

tempus aetatis sine molestia possit degere.

3. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te de senectute misimus. Omnemautem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, (parum enim esset auctoritatis in fabula),sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimusadmirantis quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui sieruditius videbiturdisputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eumperstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Caton

is sermo explicabitnostram omnem de senectute sententiam.

II. 4. Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem,M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim,quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere. Cato. Rem haudsane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ip

Page 2: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 2/22

sis opis ad benebeateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihilmalum potest videri quod naturae necessitas adferat. Quo in genere est in primis senectus, quam utadipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atqueperversitas. Obrepere aiunt eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Quienim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui minus gravisesset eis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si octogesimum? Praeterita enim aetasquamvis longa cum effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam senectutem.

5. Quocirca si sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna esset opinione vestra nostroquecognomine!), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eiqueparemus; a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actumtamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in

arborum bacis terraeque fructibus maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferundum estmolliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?

6. Laelius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniamsperamus, volumus quidem certe senes fieri, multo ante a te didicerimus, quibusfacillimerationibus ingravescentem aetatem ferre possimus. Cato. Faciam vero, Laeli, praesertim si utriquevestrum, ut dicis, gratum futurum est. Laelius. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam

longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo pervenisti viderequale sit.

III. 7. Cato. Faciam, ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis aequaliummeorumâpares autem,vetere proverbio, cum paribus facillime congregantur--quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, hominesconsulares nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent sine quibusvitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti. Qui mihi non idvidebantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret

, eadem mihi usuvenirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querella,qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omniumistius modi querellarum in moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec difficiles necinhumani senes tolerabilem senectutem agunt; importunitas autem et inhumanitas omni aetati molestaest.

Page 3: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 3/22

8. Laelius. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias etdignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere. Cato. Estistuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia. Ut Themistoclesfertur Seriphiocuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloriasplendoremadsecutum: 'Nec hercule,' inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis clarus umquamfuisses.' Quod eodem modo de senectute dici potest. Nec enim in summa inopia levis esse senectuspotest ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.

9. Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quaein omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quianumquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis (quamquam id quidem maximumest), verum etiamquia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.

IV. 10. Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem; eratenim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colerecoepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fueratquam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sumquintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratumgessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de doniset muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset,

et Hannibalemiuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:

Unus homo nobis cunctando restituit rem,

Noenum rumores ponebat ante salutem:

Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.

11. Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! cum quidem me audiente Salinatori, qui

amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti; 'Mea opera, Q. Fabi, Tarentumrecepisti,' 'Certe,' inquit ridens, 'nam nisi tu amisisses numquam recepissem.'Nec vero in armispraestantior quam in toga; qui consul iterum Sp. Carvilio conlega quiescente C.Flaminio tribunoplebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatemdividenti; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quaepro rei publicae

Page 4: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 4/22

salute gererentur, quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri.

12. Multa in eo viro praeclara cognovi; sed nihil admirabilius, quam quo modo ille mortem filitulit clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quemphilosophum noncontemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domiquepraestantior. Qui sermo, quae praecepta, quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! Multaeetiam, ut in homine Romano, litterae. Omnia memoria tenebat, non domestica solum, sed etiam externabella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem id quod evenit, illo exstincto,fore, unde discerem, neminem.

V. 13. Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas esse dictu miseramfuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbiumexpugnationes, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphosrecordentur. Estetiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus

Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, quiPanathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit, vixitque quinquenniumpostea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos nequeumquam in suostudio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quaereretur, cur tam diu vellet esse in vita, 'Nihilhabeo,' inquit, 'quod accusem senectutem.' Praeclarum responsum et docto hominedignum.

14. Sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod nonfaciebat is, cuius

modo mentionem feci, Ennius:

Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo

Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.

Equi fortis et victoris senectuti comparat suam. Quem quidem probe meminisse potestis; anno enimundevicesimo post eius mortem hi consules T. Flamininus et M'. Acilius facti sunt; ille autemCaepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legemVoconiam magna voce et bonis lateribus suasissem. Annos septuaginta natus (tot e

nim vixit Ennius)ita ferebat duo, quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectarivideretur.

15. Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam, quodavocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet fere omnibusvoluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causaru

Page 5: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 5/22

m quanta quamquesit iusta una quaeque, videamus. VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quaeiuventute geruntur et viribus? Nullaene igitur res sunt seniles quae, vel infirmis corporibus,animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimiviri, fili mei? Ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritatedefendebant, nihil agebant?

16. Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam, ut caecus esset; tamen is, cum sententia senatusinclinaret ad placem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa,quae versibuspersecutus est Ennius:

Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant

Antehac, dementis sese flexere viai?

ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haecille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum inter duos consulatus

 anni deceminterfuissent, censorque ante superiorem consulatum fuisset; ex quo intellegitur Pyrrhi bellograndem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus.

17. Nihil igitur adferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si quigubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii perforos cursent, aliisentinam exhauriant, ille autem clavum tenens quietus sedeat in puppi, non faciat ea quae iuvenes.At vero multo maiora et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res

magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia; quibus non modo non orbari, sed etiam augerisenectus solet.

18. Nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in variogenere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui, quae sintgerenda, praescriboet quo modo; Karthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio; de qua vereri non antedesinam quam illam excisam esse cognovero.

19. Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi reliquias p

ersequare! cuius amorte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anniconsequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consuliterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suaepaeniteret? Nec enim excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sedconsilio, ratione, sententia; quae nisi essent in senibus, non summum consilium

Page 6: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 6/22

maiores nostriappellassent senatum.

20. Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantursenes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibuslabefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis.

Cedo, qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?

Sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in primis:

Proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.

Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.

VII. 21. At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis naturatardior.Themistocles omnium civium perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum aetate processisset, quiAristides esset, Lysimachum salutare solitum? Equidem non modo eos novi, qui sunt, sed eorum patres

etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis legendisin memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset;omnia, quae curant, meminerunt; vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant.

22. Quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes, quam multameminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum in clariset honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragoedias

fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, a filiis iniudicium vocatusest, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdicisolet, sic illumquasi desipientem a re familiari removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibushabebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque, num illud carmendesipientis videretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus.

23. Num igitur hunc, num Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocraten,Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num Platonem, num

Xenocraten, numpostea Zenonem, Cleanthem, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum, coegit in suisstudiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit?

24. Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinoset familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis,

Page 7: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 7/22

non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est; nemo enim est tamsenex qui se annum non putet posse vivere: sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se omninopertinere.

Serit arbores, quae alteri saeclo prosint,

ut ait Statius noster in Synephebis.

25. Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti, cui serat respondere: 'Disimmortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.'VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeclo prospiciente quam illud idem:

Edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti

Adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,

Quod diu vivendo multa, quae non volt, videt.

Et multa fortasse, quae volt; atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit. Illud

vero idem Caecilius vitiosius:

Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,

Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.

26. Iucundum potius quam odiosum. Ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senesdelectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentessenum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quammihi vos esse iucundos. Sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners n

on sit, verum etiamsit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet quale cuiusque studium in superiorevita fuit. Quid qui etiam addiscunt aliquid? ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui secotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri, et ego feci qui litteras Graecassenex didici; quasquidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihinota essent quibusme nunc exemplis uti videtis. Quod cum fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem etiamillud (discebant enim fidibus antiqui), sed in litteris certe elaboravi.

IX. 27. Ne nunc quidem vires desidero adulescentis (is enim erat locus alter devitiis senectutis),non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti et, quicquid agas,agere pro viribus. Quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui, cum iamsenex esset athletasque se exercentes in curriculo videret, aspexisse lacertos suos diciturinlacrimansque dixisse: 'At hi quidem mortui iam sunt.' Non vero tam isti quam tu ipse, nugator;

Page 8: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 8/22

neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius tale,nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibuspraescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.

28. Orator metuo ne languescat senectute; est enim munus eius non ingeni solum,sed laterum etiamet virium. Omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quodequidem adhuc non amisi, et videtis annos. Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus,factique per se ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio. Quam si ipse exsequinequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipatastudiis iuventutis?

29. An ne illas quidem vires senectuti relinquemus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omneoffici munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse praeclarius? Mihi veroet Cn. et P.Scipiones et avi tui duo, L. Aemilius et P. Africanus, comitatu nobilium iuvenum fortunati

videbantur nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atquedefecerint. Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectutis;libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.

30. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negatse umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellummemini puer, qui cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset viginti etduos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetati

s, ut adulescentiamnon requireret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatiquenostrae conceditur.

X. 31. Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam iam enimaetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolensaut loquax. Etenim, ut ait Homerus, 'ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio,' quam adsuavitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat, ut Aiacis

similis habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi acciderit, non dubitat, quin brevi sit Troiaperitura.

32. Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum; vellem equidem idem possem gloriari quodCyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico autquaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris

Page 9: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 9/22

depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane meenervavit, non adflixit senectus, non curia vires meas desiderat, non rostra, non amici, nonclientes, non hospites. Nec enim umquam sum adsensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet'mature fieri senem, si diu velis senex esse.' Ego vero me minus diu senem essemallem quam essesenem, ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, cui fuerim occupatus.

32. At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis vires habetis;num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit, et tantum quantum potest quisquenitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiae per stadium ingressus esse Milodicitur, cum umeris sustineret bovem. Utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis viresingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras, nisi forte adulescentespueritiam, paululum aetate progressi adulescentiam debent requirere. Cursus estcertus aetatis etuna via naturae, eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est da

ta, ut etinfirmitas puerorum, et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis etsenectutismaturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat.

34. Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natusannos; cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autemequo, ex equo nondescendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit, summam essein eo siccitatemcorporis, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia

etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris. XI. Non sunt in senectute vires. Nepostulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat aetasnostra muneribuseis, quae non possunt sine viribus sustineri. Itaque non modo, quod non possumus, sed ne quantumpossumus quidem cogimur.

35. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. Atid quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit imbecillus P.Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Qu

od ni ita fuisset,alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberioraccesserat. Quid mirium igitur in senibus si infirmi sint aliquando, cum id ne adulescentes quidemeffugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensandasunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem;

36. habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et

Page 10: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 10/22

potionis adhibendumut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est,sed menti atqueanimo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute.Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur. Namquos ait Caecilius

--comicos stultos senes,

hos significat credulos, obliviosos, dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis,ignavae, somniculosae senectutis. Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nectamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellarisolet, senum levium est, non omnium.

37. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat etcaecus et senex, intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti.Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi, vere

bantur liberi,carum omnes habebant; vigebat in illa domo mos patrius et disciplina.

38. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, sinemini emancipataest, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim adulescentem in quo est senilealiquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex essepoterit, animo numquam erit. Septimus mihi liber Originum est in manibus; omniaantiquitatismonumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime conficio orationes; ius

augurium, pontificium, civile tracto; multum etiam Graecis litteris utor, Pythagoreorumque moreexercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae suntexercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis vires nonmagno opere desidero. Adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque adfero res multum et diucogitatas, easque tueor animi, non corporis viribus. Quas si exsequi nequirem, tamen me lectulusmeus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim, facit acta vita.Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat

senectus. Itasensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.

XII. 39. Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarummunus aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum! Accipite enim,optimi adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri, quae

Page 11: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 11/22

mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quamvoluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere etecfrenate ad potiendum incitarentur.

40. Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestinacolloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libidovoluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliisinlecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabiliusdedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem;

41. nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutemposse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquemvoluptate corporis, quanta percipi posset maxima; nemini censebat fore dubium, quin tam diu, dumita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil

esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset atquelonginquior, omne animi lumen exstingueret. Haec cum C. Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudinoproelio Sp. Postumius, T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus,hospes noster, qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat,cum quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap. Claudioconsulibus reperio.

42. Quorsus hoc? Ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia

 non possemus,magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret, ut id non liberet, quodnon operteret.Impedit enim consilium voluptas, rationi inimica est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos,nec habet ullum cum virtute commercium. Invitus feci, ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L.Flamininum e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed notandamputavi libidinem.Ille enim, cum esset consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto est, ut securi feriret aliquemeorum, qui in vinculis essent, damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus

ante me fuerat, elapsus est; mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tamperdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.

XIII. 43. Saepe audivi ex maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audissedicebant, mirarisolitum C. Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea essequendam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad voluptatem

Page 12: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 12/22

esse referenda. Quod ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos, ut id Samnitibusipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent, cum se voluptatibus dedissent. VixeratM'. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatudevoverat; norat eundem Fabricius, norat Coruncanius; qui cum ex sua vita, tum ex eius, quem dico,Deci, facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua spontepeteretur, quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.

44. Quorsus igitur tam multa de voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sedetiam summa laussenectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis extructisque mensiset frequentibus poculis; caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis.Sed si aliquiddandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, --divine enim Plato 'escammalorum' appellat voluptatam, quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, --quamquam immoderatisepulis caret senectus, modicis tamen coviviis delectari potest. C. Duellium M. f., qui Poenos

classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereo funali ettibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat; tantum licentiae dabat gloria.

45. Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper sodalis. Sodalitates autem mequaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis. Epulabar igitur cum sodalibusomnino modice, sed erat quidam fervor aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Nequeenim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et

sermonibus metiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionemhaberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tumconcenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.

XIV. 46. Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cumaequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoquesenectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibisustulit. Quod si

quem etiam ista delectant, (ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est fortasse quidamnaturalis modus), non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. Mevero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibeturin poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia,et refrigeratioaestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus; quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo,

Page 13: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 13/22

conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermoneproducimus.

47. At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem;nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidem iam adfecto aetatequaereret, utereturne rebus veneriis, 'Di meliora!' inquit; ' libenter vero istinc sicut ab dominoagresti ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere,satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non caret is, qui non desiderat;ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.

48. Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus,ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiamsi non abunde potitur, non omninocaret. Ut TurpioneAmbivio magis delectatur, qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam, qui in ultima, sicadulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectaturetiam senectus

procul eas spectans tantum quantum sat est.

49. At illa quanti sunt, animum, tamquam emeritis stipendiis libidinis, ambitionis, contentionis,inimicitiarum cupiditatum omnium, secum esse secumque, ut dicitur, vivere! Si vero habet aliquodtamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studiodimetiendi paene caeli atque terrae C. Galum, familiarem patris tui, Scipio. Quotiens illum luxnoctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum mane coepisset!Quam delectabat eumdefectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!

50. Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat bello suo Punico Naevius! quamTruculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium; qui, cum sex aniis ante quam ego natussum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate.Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris studio loquar aut de huius P. Scipionis quihis paucis diebus pontifex maximus factus est? Atque eos omnis, quos commemoravi, his studiisflagrantis senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte 'Suadae medullam' dixit Ennius, quanto

studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum autludorum autscortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae? Atque haec quidem studiadoctrinae, quaequidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit,quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem, qua voluptateanimi nulla certe potest esse maior.

Page 14: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 14/22

XV. 51. Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; quae nec ullaimpediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationemcum terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit, quod accepit, sed aliasminore, plerumque maiore cum faenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terraevis ac natura delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit, primum idoccaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est, deinde tepefactum vapore etcompressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensimadulescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; exquibus cum emersit,fundit frugem spici ordine structam et fcontra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.

52. Quid ego vitium ortus, satus, incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum, ut meaesenectutis requiem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam omnium, quae generantur eterra; quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum a

ut stirpiumminutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet. Malleoli, plantae, sarmenta, viviradices,propagines, nonne efficiunt, ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis quidem, quae natura caducaest et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat claviculis suis quasi manibusquicquid est nacta, complectitur; quam serpentem multiplici lapsu et erratico ferro amputanscoercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.

53. Itaque ineunte vere in eis, quae relicta sunt, exsistit tamquam ad articulos

 sarmentorum ea,quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et caloresolis augescensprimo est peracerba gustatu, deinde maturata dulcescit, vestitaque pampinis necmodico tepore caretet nimios solis defendit ardores. Qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pulchrius?Cuius quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat,adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixialiorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones agrirepastinationesque

proferam, quibus fit multo terra fecundior?

54. Quid de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi; de quadoctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri scriberet. At Honerus, qui multis, utmihi videtur, ante saeculis fuit, Laeten lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentemagrum et eum stercorantem facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res

Page 15: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 15/22

rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florumomnium varietate. Nec consitiones modo delectant sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agricultura sollertius.

XVI. 55. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed haec ipsa,quae dixi, sentiofuisse longiora. Ignoscetis autem; nam et studio rusticarum rerum provectus sum, et senectus estnatura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita M'. Curius, cum deSamnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidemego villam contemplans (abest enim non longe a me) admirari satis non possum vel hominis ipsiuscontinentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cumattulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis quihaberent aurum imperare.

56. Poteratne tantus animus efficere non iucundam senctutem? Sed venio ad agricolas, ne a me ipso

recedam. In agris erant tum senatores, id est senes, siquidem aranti L. Quinctio Cincinnatonuntiatum est eum dictatorem esse factum; cuius dictatoris iussu magister equitum C. ServiliusAhala Sp. Maelium regnum adpetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curiuset ceteri senes, ex quo, qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num igiturhorum senectusmiserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatiorpossit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sedet delectatione, quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum

hominum, ad cultumetiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidem desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque totalocuples est, abundat porco, haedo, agno, gallina, lacte, caseo, melle. Iam hortum ipsi agricolaesuccidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atquevenatio.

57. Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumvespecie plura dicam?

Brevi praecidam: agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quemfruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque adlectat senectus. Ubi enim potest illaaetas aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerarisalubrius?

58. Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque

Page 16: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 16/22

cursus, nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras, id ipsum ut lubebit,quoniam sine eis beata esse senectus potest.

XVII. 59. Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose, utfacitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, quiOeconomicus inscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agricolendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantemingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eumSardis eique dona a sociis adtulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanumfuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autemadmirareturLysander et proceritates arborum et derectos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram etsuavitatem odorum, qui adflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam, sedetiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: 'Atqui ego

ista sum omnia dimensus; mei sunt ordines, mea discriptio, multae etiam istarumarborum mea manusunt satae.' Tum Lysandrum intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multoauro multisque gemmis dixisse; 'Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortunaconiuncta est.'

60. Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit, quo minus et ceterarum rerum et inprimis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinumaccepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosq

ue coleret; cuiusinter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatiumaetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huiusextrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autemsenectutis auctoritas.

61. Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! in quem illud elogium: 'Huncunum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.' Notum est carmen incisum in

sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P.Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum,vidimus! Quid dePaulo aut Africano loquar aut, ut iam ante, de Maximo? quorum non in sententia solum, sed etiam innutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea plurissit quam omnes adulescentiae voluptates.

Page 17: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 17/22

XVIII. 62. Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiaeconstituta sit. Ex quo efficitur id quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram essesenectutem quae se oratione defenderet. Non cani, nec rugae repente auctoritatem arripere possunt,sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos.

63. Haec enim ipsa sunt honorabilia quae videntur levia atque communia, salutari, adpeti, decedi,adsurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optimemorata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modofeci mentionem,dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis: nusquam enim tantumtribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditumest, cum Athenisludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam eidatum a suiscivibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent, certo in loco consederant,consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse.

64. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensisscire, quae recta essent, sed facere nolle. Multa in nostro collegio praeclara,sed hoc de quoagimus in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatumtenet, neque solumhonore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quaesunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus qui splendide usisunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremoactu corruisse.

65. At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, etiam avari; sed haecmorum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquidexcusationis non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur; contemni se putant,despici, inludi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciorafiunt et moribus bonis et artibus; idque cum in vita, tum in scaena intellegi potest ex eisfratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet; ut

enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sedeam, sicut alia, modicam, acerbitatem nullo modo.

66. Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego; potest enim quicquam esse absurdius quam,quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere? XIX. Quarta restat causa, quaemaxime angere atquesollicitam habere nostram aetatem videtur, adpropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest

Page 18: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 18/22

esse longe. O miserum senem qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! quae autplane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquoeum deducit, ubisit futurus aeternus; atqui tertium certe nihil inveniri potest.

67. Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quisest tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum essevicturum? Quinetiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet; facilius in morbos inciduntadulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni itaaccideret, melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est; qui sinulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istudcrimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune?

68. Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio,mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non

potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? Atsenex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id, quodille sperat, hic consecutus est; ille vult diu vivere, hic diu vixit.

69. Quamquam, O di boni! quid est in hominis natura diu? Da enim summum tempus,exspectemusTartessiorum regis aetatem (fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, quioctoginta regnavit annos, centum viginti vixit)--sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur inquo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, efflu

xit; tantumremanet, quod virtute et recte factis consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et menses etanni, nec praeteritum tempus umquam revertitur, nec quid sequatur sciri potest;quod cuiquetemporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus.

70. Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo, in quocumque fuerit actu,probetur, neque sapientibus usque ad 'Plaudite' veniendum est. Breve enim tempus aetatis satislongum est ad bene honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam

agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. Ver enim tamquamadulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora demetendis fructibus etpercipiendis accommodata sunt.

71. Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omniaautem quae secundum naturam fiunt sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam

Page 19: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 19/22

senibus emori? Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaqueadulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autemsic, ut cum sua sponte nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus,cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert,senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasiterram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

XX. 72. Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus officiexsequi et tueri possit [mortemque contemnere]; ex quo fit, ut animosior etiam senectus sit quamadulescentia et fortior. Hoc illud est quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illiquaerenti, qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: 'Senectute.'Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quaecoagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit facillime, qui construxit,

sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre,inveterata facile divellitur. Ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide adpetendum senibusnec sine causa deserendum sit; vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio etstatione vitae decedere.

73. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem doloreamicorum etlamentis vacare. Volt, credo, se esse carum suis; sed haud scio an melius Ennius:

Nemo me lacrumis decoret neque funera fletu faxit.

74. Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Iam sensus moriendi aliquisesse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni; post mortem quidem sensus aut optandus autnullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse mortem ut neglegamus, sine qua meditationetranquillo animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum an hocipso die. Mortemigitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?

75. De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recorder non L. Bru

tum, qui inliberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorumincitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaret,non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L.Paulum, qui morte luit conlegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuiusinteritum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, se

Page 20: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 20/22

d legiones nostras,quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se rediturasnumquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti, sed etiam rustici,contemnunt, id docti senes extimescent?

76. Omnino, ut mihi quidem videtur, studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Suntpueritiae studia certa; num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num eaconstans iam requirit aetas quae media dicitur? Sunt etiam eius aetatis; ne ea quidem quaeruntur insenectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sicoccidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis adfert.

XXI. 77. Non enim video cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cerneremihi melius videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, P. Scipio, tuque, C. Laeli, virosclarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror, et eam quidem vitam, quae estsola vita

nominanda. Nam, dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et graviopere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus interram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium. Sed credo deos immortalis sparsisse animosin corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique caelestium ordinem contemplantesimitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit, ut itacrederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.

78. Audiebam Pythagoram Pythagoreosque, incolas paene nostros, qui essent Italic

i philosophiquondam nominati, numquam, dubitasse, quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus.Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrates supremo vitae die de immortalitate aminorumdisseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. Quid multa? Sicpersuasi mihi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorumfuturorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse eamnaturam, quae reseas contineat, esse mortalem, cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se

ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; et, cumsimplex animi esset natura, neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, nonposse eum dividi; quod si non posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scirepleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, itaceleriter resinnumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. Haec

Page 21: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 21/22

Platonis fere.

XXII. 79. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'Nolite arbitrari, O mihicarissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim,dum eram vobiscum,animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. Eundemigitur esse creditote, etiamsi nullum videbitis.

80. Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animiefficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos, dumin corporibus essent mortalibus, vivere, cum excessissent ex eis, emori, nec vero tum animum esseinsipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus puruset integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam cum hominis natura morte dissolvitur,ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat; abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt,animus autem solus nec cum adest nec cum discedit, apparet. Iam vero videtis nihil esse morti tam

simile quam somnum.

81. Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberisunt, futura prospiciunt. Ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculisrelaxaverint. Qua re, si haec ita sunt, sic me colitote,' inquit, 'ut deum; sinuna est interiturusanimus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt,memoriam nostri pie inviolateque servabitis.'

XXIII. 82. Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra videamus. Nemo umqu

am mihi, Scipio,persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos, Paulum et Africanum, aut Africani patrem, autpatruum, aut multos praestantis viros quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae adposteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se ipsos pertinere. Annecenses, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domimilitiaeque suscepturum fuisse, si eisdem finibus gloriam meam, quibus vitam, essem terminaturus?Nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentione traducere?

Sed nescio quo modo animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessissete vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi inmortales essent, haudoptimi cuiusque animus maxime ad inmortalitatem et gloriam niteretur.

83. Quid, quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonnevobis videtur is animus qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem

Page 22: Cicero Cato

7/17/2019 Cicero Cato

http://slidepdf.com/reader/full/cicero-cato 22/22

cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexividendi, neque vero eos solos convenire aveo quos ipse cognovi, sed illos etiamde quibus audivi etlegi et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquamPeliam recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam,valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.

84. Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane, habet certe tamen autsatietatem aut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et ei docti, saepe fecerunt,neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem,ut ex vita itadiscedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo. Commorandi enim natura devorsorium nobis, nonhabitandi dedit. O praeclarum diem, cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscarcumque ex hac turba et conluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus antedixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius

a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero, non me deserens sedrespectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meumcasum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans nonlonginquum inter nos digressum et discessum fore.

85. His mihi rebus, Scipio (id enim te cum Laelio admirari solere dixisti), levis est senectus, necsolum non molesta sed etiam iucunda. Quod si in hoc erro, qui animos hominum inmortalis essecredam, libenter erro; nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri

 volo; sin mortuus,ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor, ne hunc erroremmeum philosophimortui irrideant. Quod si non sumus inmortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabileest. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum. Senectus autem aetatis estperactio tamquam fabulae, cuius defatigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate. Haechabui, de senectute quae dicerem, ad quam utinam perveniatis, ut ea, quae ex meaudistis, reexperti probare possitis.