Augustinus Sermones 11 37 Ursus Diabolus

download Augustinus Sermones 11 37 Ursus Diabolus

If you can't read please download the document

description

Sermons by St Augustine on the bear as symbol of the Devil

Transcript of Augustinus Sermones 11 37 Ursus Diabolus

PL vol 39, cols 1818-1821.Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXVII [Sic Mss. Editi vero, ut des pascit.]. De David et Isai patre suo, et de Golia [Victorinus Ms., ego do illi.].1 [Idem potest esse figura diversorum. Isai typus Dei Patris.] In Scripturis divinis, fratres charissimi, una eademque persona, prout tempus est et locus, diversam significationem habere potest. Nam beatus Isaac (quod optime novit Sanctitas vestra), quando a patre oblatus est, Christum Dominum figuravit; cum vero filio suo Iacob benedixit, et ad accipiendam uxorem in Mesopotamiam misit, Iacob typum habuit Christi, et Isaac Dei Patris imaginem gessit. Iterum beatus Iacob typum Christi habuit, quando uxorem accepit; Dei Patris figuram gessit, quando beatum Ioseph plus omnibus filiis diligebat, et tunicam ei polymitam fecit, quae incarnationem Domini Salvatoris significaret. Quomodo ergo tunc factum est, fratres charissimi, in beatis Patriarchis, Isaac videlicet et Iacob; ita et in Isai patre David figuratum esse cognoscimus. Quando enim David filium mittebat, ut requireret fratres suos, typum Dei Patris habuisse videtur. Isai misit David, ut requireret fratres suos; et Deus Pater misit Unigenitum suum, ex cuius persona scriptum est, Narrabo nomen tuum fratribus meis [Psal. XXI, 23]. Ad requirendos enim fratres suos venerat Christus, quando dicebat, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XV, 24].2 [David figura Christi.] Dixit ergo Isai ad David filium suum: Accipe ephi polentae, et decem formellas casei, et vade, require fratres tuos. Ephi, fratres mei, trium modiorum mensura est: et in tribus mensuris, mysterium intelligitur Trinitatis. Bene noverat hoc mysterium etiam et beatus Abraham. Denique quando sub ilice Mambre in tribus personis sacramentum Trinitatis videre promeruit, tria sata similae misceri praecepit. Tria sata, tres mensurae sunt. Hanc ergo mensuram et Isai dedit filio suo. In decem formellis casei, intelligitur decalogus veteris Testamenti. Venit ergo David cum tribus mensuris et decem formellis casei, ut fratres suos in praelio positos visitaret: quia venturus erat Christus cum decalogo Legis et mysterio Trinitatis, ut genus humanum de potestate diaboli liberaret.3 [Frater increpans David, Iudaei vel diabolus Christi adventum invidentes.] Veniente autem David, unus e fratribus suis increpavit eum, dicens: Quare dimisisti pauculas oves illas, et venisti ad praelium [I Reg. XVII]? Frater iste senior, qui David typum Domini gerentem per malitiam increpavit, significavit populum Iudaeorum, qui per invidiam Christo Domino, qui pro salute generis humani venerat, detraxerunt, et multis frequenter iniuriis affecerunt. Quare, inquit, dimisisti oves illas, et venisti ad praelium? Quasi non tibi videtur per os eius saluti hominum invidens diabolus loqui: tanquam si diceret Christo, Quare dimisisti nonaginta et novem oves quae non erraverunt; et venisti ut unam requireres quae perierat [Matth. XVIII, 12], et eam de manu spiritualis Goliae, id est, de potestate diaboli, per crucis baculum liberatam, ad ovile proprium revocares? Quare, inquit, dimisisti pauculas oves illas? Malo quidem et superbo animo, sed tamen verum dicebat: quia Iesus, sicut iam dictum est, dimissurus erat nonaginta et novem oves, ut quaereret unam, et ad ovile proprium, id est, ad Angelorum consortium revocaret.4 [Leo et ursus a David occisi, diabolus a Christo spoliatus.] Priusquam veniret David, cum iam unctus esset a beato Samuele, sicut et ipse Sali regi dixerat, et leonem et ursum sine armis occidit. Sed et leo et ursus typum diaboli praeferunt: qui pro eo quod de ovibus David aliquid invadere ausi sunt, ipsius David virtute sunt suffocati. Hoc totum, fratres charissimi, quod tunc in David legimus figuratum, in Domino nostro Iesu Christo cognoscimus esse completum. Tunc etenim leonem et ursum strangulavit, quando ad inferna descendens, omnes de eorum faucibus liberavit. Denique audi prophetam ex persona Domini supplicantem: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam: libera me ex ore leonis [Psal. XXI, 21, 22]. Et quia ursus in manu fortitudinem habet, et leo in ore: in istis duabus bestiis idem diabolus figuratus est. Hoc ergo ex persona Christi dictum est, ut unica eius Ecclesia de manu, id est, de potestate diaboli tolleretur.5 [Ante Christum nec animus, nec vires sunt ad pugnandum. Diabolus post adventum Christi religatus.] Venit ergo David, et invenit Iudaeorum populum in valle Terebinthi positum, ut contra Allophylos dimicaret; quia venturus erat verus David Christus, ut de convalle peccatorum sive lacrymarum humanum genus erigeret. Stabant autem in valle contra Allophylos. In valle erant; quia eos peccatorum pondus oppresserat. Stabant enim, et pugnare contra adversarios non audebant. Quare non audebant? Quia David, qui typum Christi gerebat, nondum venerat. Verum est, fratres charissimi. Quis enim contra diabolum pugnare poterat, antequam Christus Dominus genus humanum de potestate diaboli liberaret? David enim interpretatur Manu fortis. Quid eo fortius, fratres, qui universum mundum vicit, armatus non ferro, sed ligno? Stabant ergo filii Israel contra adversarios quadraginta dies. Quadraginta dies, propter quatuor tempora et quatuor partes orbis terrae, vitam praesentem significant, in qua contra Goliam et exercitum eius, id est, contra diabolum et angelos eius, Christianorum populus pugnare non desinit: nec tamen vincere posset, nisi verus David Christus cum baculo, id est, cum crucis mysterio descendisset. Ante adventum enim Christi solutus erat diabolus; veniens Christus fecit de eo quod in Evangelio dictum est, Nemo potest intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem [Matth. XII, 29]. Venit ergo Christus, et alligavit diabolum.6 [Mordere non potest nisi volentem.] Sed dicit aliquis: Si alligatus est, quare adhuc tantum praevalet? Verum est, fratres, multum praevalet; sed tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est enim tanquam innexus canis catenis; et neminem potest mordere, nisi eum qui se ad illum ultro mortifera securitate coniunxerit. Iam videte, fratres, quam stultus homo ille est, quem canis in catena positus mordet. Tu te ad illum per voluntates et cupiditates saeculi noli coniungere; et ille ad te non praesumet accedere. Latrare potest, sollicitare potest; mordere non potest, nisi volentem. Non enim cogendo, sed suadendo nocet: nec extorquet a nobis consensum, sed petit [Victorinus Ms., etsi sequeris mundum.].7 [David cum baculo contra Goliam. Christus cum cruce contra diabolum. Golias proprio gladio, diabolus propria iniquitate percussus. Membra nostra arma diaboli, vel templa Dei.] Venit ergo David, et invenit Iudaeorum populum contra diabolum praeliantem; et cum nullus esset qui praesumeret ire ad singulare certamen, ille qui figuram Christi gerebat, processit ad praelium, tulit baculum in manu sua, et exiit contra Goliam. Et in illo quidem tunc figuratum est quod in Domino Iesu Christo completum est. Venit enim verus David Christus, qui contra spiritualem Goliam, id est, contra diabolum pugnaturus crucem suam ipse portavit. Videte, fratres, ubi beatus David Goliam percusserit; in fronte utique, ubi crucis signaculum non habebat. Sicut enim baculus crucis typum habuit; ita etiam et lapis ille de quo percussus est, Christum Dominum figuravit. Ipse est enim lapis vivus, de quo scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22]. Quod autem David non habens gladium ascendit super Goliam, et suo eum proprio interfecit gladio; designatum est quod in adventu Christi suo gladio diabolus victus est, qui per nequitiam suam et iniustam persecutionem quam exercuit in Christum, omnium in eum credentium perdidit principatum. Quod autem arma Goliae David posuit in tabernaculo suo; arma diaboli nos fuimus. Sic enim dicit Apostolus, Sicut enim exhibuistis membra vestra arma iniquitatis peccato; ita et nunc exhibete membra vestra arma iustitiae Deo: et iterum, Nolite, inquit, exhibere membra vestra arma iniquitatis peccato [Rom. VI, 19, 13]. Arma enim inimici nostri misit Christus in tabernaculo suo, quando nos qui domus diaboli fueramus, per ipsius gratiam templum Dei esse meruimus. Nam et vicissim nos in Christo, et in nobis Christus habitare cognoscitur. Quod autem Christus in nobis habitet, Apostolus probat, cum in interiori homine dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris [Ephes. III, 17]. Quod autem iterum nos habitemus in Christo, idem apostolus designavit, dicens: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]. Et Dominus in Evangelio ad discipulos suos: Ego, inquit, in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis [Ioan. XIV, 11].8 [Spiritualis Goliae in fronte percussio.] Quod vero non in alio membro, sed in fronte percussus est; hoc significat quod modo in nostris Competentibus exercetur: quia quando catechumenus in fronte signatur, spiritualis Golias percutitur, et diabolus effugatur. Et quia de cordibus nostris per gratiam Christi diabolum effugatum esse cognoscimus pariter et sentimus; quantum possumus, cum ipsius adiutorio laboremus, ne malis operibus nostris, et impiis vel luxuriosis cogitationibus iterum eum in nos invitare velimus [Sermones 39 et 40 ad duos cl. ad gr. rm. v. Am. Er. Par. Lov. emendati sunt.] [Note: Alias, 13 ex Homiliis 50.]: ne forte (quod Deus non patiatur) impleatur in nobis illud quod scriptum est, Cum immundus spiritus exierit ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit: post haec reversus ad domum, de qua exierat, invenit eam scopis mundatam; et adducit secum septem alios spiritus nequiores se: et sunt novissima hominis illius peiora prioribus [Matth. XII, 43-45]. Quia ergo nos, nullis praecedentibus meritis, per gratiam Baptismi vacuati sumus omnibus malis, cum Dei adiutorio studeamus repleri spiritualibus bonis: ut quotiescumque nos diabolus tentare voluerit, semper nos Dei Spiritu plenos, et bonis operibus inveniat occupatos; ut impleatur in nobis illud quod scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Id. X, 22]. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.