MARX FRATRUM

Post on 16-Jan-2016

53 views 2 download

description

MARX FRATRUM. Nox quaedam fabulae modulatae dicata. http://www.alohacriticon.com/elcriticon/article944.html. de exiguo atque frequentissimo navali cubiculo. http://www.youtube.com/watch?v=d9JaykwWpFg. Tan tarin tan tan…. Tan tarin tan tan…. Heus, exspecta, exspecta modo…!! - PowerPoint PPT Presentation

Transcript of MARX FRATRUM

Tan tarin tan tan…

Tan tarin tan tan…

Heus, exspecta, exspecta modo…!!

Cubiculum hoc meum esse non

potest!!

Aliter puto: cubiculum enim id

LVIII numero computatur, ut

vides…

Cubiculumne LVIII dicis? Pervalidum

numerum sic exiguae caveae esse

videtur, nonne?

Nonne facilius cubiculum in riscum

ingereres…?

Audi sis: cuius iussu cubiculum tale mihi

attributumst?

Iussu enim domini Gottlieb, ipse qui id

tibi elegit.

Gottliebne dicis, nonne? Humanissime

fecit, hercle, iste dominus Gottlieb!

Magnam amabilitatis vim mihi praebuit!!

Incertum utrum mihi an pileo meo

cubiculum istud elegerit..!

Spondeo te optimo animo atque

tranquillitate maxima gavisurum…

Tranquillitatem…tranquillitatem dicis…Specta modo si forte

egomet intrare valeam…

Quidquam amplius cuperesne?

Ita: redeas crastino die ad cistam

adimendam, quo demum facto tandem

huc intrabo!

Optime, mi domine

(Voce sublata necnon modulante)

Canite, nam rus ibimus, canite ergo:

deambulaturi sumus!Una cum…!Ahhhahha!!, Ahhahha!!

Salve magister!Quid hic locorum

agis?

Salve!

Eu!!Quam iucundissimam inopinatamque rem!!

Veniam date si fallor, sed hanc mihi cistam esse bene

credebam…

Recte autumas: cista tua vere est.

At me vos in cistam immisisse parum memini…

At contra Richardi Baroni, maximi tenorum omnium, quem tuopte quondam paene negotiatust,

memor sine dubio eris…

Ita! Epistulam quandam tuam nuperrime tradidi.

Quomodo vales?

Optime me habeo, gratias, licet paululum contractus

adhuc fio.

Minimi momenti: in portu enim etiamnunc manemus. Simul atque in altum ducemus, distentus fies,

mihi crede.

Aperte patet!!

Audi bene!! Nonne ea, quam induis,

subucula mea esse videtur?

Nescio: eam enim in risco inveni!

Pro aperto ergo habeo eam meam non

esse!

Congratulor me ut vos invenerim, sed vestitu meo

cinereo repertoamplius congratularer…

Dicite mihi: eum invenistisne?

Ita, sed nimio spatio eo occupato, venum dari

eum decrevimus.

Quanti emptus vendidistis?Non amplius

tribus nummululis

Meus ergo vestitus ullo sine

dubio erat…

Feliciter subuculam aliam in capsa hac

posuerat…

Vir quidam stertens apparet

Plane alia res atque subucula videtur: mea

enim non stertit…

Sssttt!! Noli eum exspergefaci!: insomnio laborat, quod dormiens

curare temptat!!

Animal foedissimum, quod unquam vidi, esse

videtur.Facite id istinc educatis!

Somno aliquantulum graviore gaudet.

Tempus tandem adest quo mihi implicationem hanc plane explanetis

Egomet enim canto, atque quocumque in loco munus quoddam a me repertum iri eo pacto confido, ut a

Rosa semotus nunquam fiam…

Bene autem spero te nullo pacto nos

delaturum, nonne ita?

At vos argento omnino egentes quid Novae Eboraci facturi nihil

intellego…

Res apertissima apparet: eccum Richardum amore Rosae captum. Rosam autem Novam Eboracum

petentem comitari nos volumus, qui, omnino pecunia carentes, ut abderemus

nos in riscum hunc coacti sumus…

De cibis postea agemus

Ni quid ciborum nobis dabis, pro aperto habe

nos hic mansuros!!

Infaustissime mihi evenit ut vos convenirem!!

Fiat ergo ut vultis, sed simul quam ederitis facite

exeatis!!

Procul dubio ita! At nunciam hinc exire debetis: mulier enim quaedam adventura, qua de

causa duabus personis adstantibus res optima se

habebit, sin quinque autem omnes supererimus!

Optime, exibimus ergo, sed antea aliquid ciborum volumus: nihil enim totum per diem adhuc edimus!

Optime videtur!!

Triclinarium ergo quaesitum ibo! Nolite vos

disturbare, qui clam in navem irrupistis!!

Crepitum nullum faciemus!!

Bene, bene: hic eum deponatis…

Eu! Speciem vero inanis sacci iste praebet!

Nonne ergo facilius factu fieret, si eum omnino

impleretis?

Olea non est!!

Ticlinarium tandem quaesitum ibo…

Heu! Dicatis quaeso quis cubiculi portam

adimerit!!

Eccam enim portam!

Tranquilli amabo nunc maneatis,

auditisne?Curate diligenter ne

quid strepituum faciatis!

Ne musca quidem ulla audietur…!

Statim revenio!

Triclinari!! Triclinari!!

Triclinarium te voco!!

Dicas mihi, mi domine!!

Audi, serve!

Dicas, domine

Quid aptius causa cenandi habes?

Quaecumque voles, domine!

Aliquid horum sumere poteris: lycopersici ius, aurei mali ius, uvarum

ius, pineae ius…

Optime ita: ubera societatis huius siccabimus…!

Singula cuiusquam generis apporta!

Insuper duo fricta ova, duo autem sibi involuta,

alia duo ope aquae leniter cocta necnon duo amplius sub frixae tortae specie…

Atque etiam duo ope aquae durata

ova petas!

(voce foris orta) Duo ergo ope

aquae durata ova addas…

(buccina quaedam dicit)

Meeccc!!!!

Vice duorum fac tria ergo ova adnotes…

Atque laniatam carnem: frustum eius aliud crudum,

aliud factum, aliud perfectum, aliud tandem ustum

(voce intus orta) Atque etiam duo

ope aquae durata ova!!

Duo ergo ope aquae durata ova

addas…

(buccina ista intus brevissime dicit)

Meeccc!!!!

Vice duorum fac tria ergo ova adnotes…

Insuper octo Gallicas placentulas tradas…

Atque etiam duo ope aquae durata

ova petas!

(voce foris orta) Duo ergo ope

aquae durata ova addas…

(buccina quaedam dicit)

Meeccc!!!!

Vice duorum fac tria ergo ova adnotes… (buccina ista intus

iterum brevissime dicit) Meeccc!!!!

Unum e quibus ab ansere partum cura ut sit…

Temulenta quaedam biscocta nescio an

habeas…Certe habeo, mi

domine!

Guttas ergo nonnullas ammoniaci fac singulis

infundas…

Atque etiam duo ope aquae durata

ova petas!

Vice duorum fac tria ergo ova adnotes…

(buccina ista intus iterum atque iterum importune

dicit) Meeccc!!!! Meeccc!!

Mmmmeeeccc!!Mecc!! Meeecccc!!

Mmeecceeccc!!

Utrum nebula insit an dimidia ovorum duodecas

amplius tibi tradenda incertum…

Optime, mi domine!

Atque propera enim properare: velocior quam ibis citior implicatio ista,

quae intus factast, solvetur.

Numquid quinque nummos teneas?

Procul dubio, mi domine!!

Procul dubio, mi domine!!

Licetne congiarium

quoddam hac in navi dari?

Cave ergo ne eos impendas: mox forte

a te petam…

Pulcherrime hercle fecistis!

Ni surdus enim erit, certissimus de vobis hic manentibus ille fiet…!

Noli cruciari: surdus forte

erit!

Toc, toc, toc

Quid vobis vultis?

Cubiculum ornatum

advenimus…

Quid accidit? Ovane aquae ope durata tandem feruntur?

Minine: cubiculum

ornandumst…

Intrate modo, nolite aliqua re pavesci, munus citissime

fungemini!

Intra decem ergo temporis puncta

abeundae estis…!

Euge Thomas!!Surge, Thomas:

lectum ab his ornadum…!

Audite modo: duo pulvinos in lecto

ponatis, amabo…

Age, expergiscere!!

Error quidam inest: ni fallor puellabus, non amico vestro, tempus

carpendum dixi…

Adhuc enim is dormit…!

Plus iste scit dormiens quam ego

expergefactus!!

Ita!: tali dormiendi pacto is utitur…! Mediodormiens nunc videtur…

Verane re? Valde ergo commodas

posituras sumit…!

Age, Thomas!!

Nescioquis portam pulsare videtur…

Toc, toc, toc, toc…!!!

Plumbarius ego adsum!

Calefactionem obturare venio…!

Initium a flavulo isto capere potes!

Expergiscaris ergo, Thomas!!

Comesuri sumus!

Domino Goldwin non curante hoc eximio cubiculo nullo modo

gaudere possemus…

Nescioquis alius portam pulsare

videtur…Toc, toc, toc, toc…!!!

Teneas eum modo, quaeso…

Quis ergo?

Num me, quae manuum curam ago,

arcessivistis?

Minime, at intus perge, hercle!

Ut te arcesserem in mentem mihi non venerat, sed in

itinere tali ne commodo ullo me abstinendum nunc puto!

Cave! Scito solas meas manus

ornandas!Calceum istum enim

abduc!

Mallesne ungulas breviores quam

longiores?

Breviores eas fieri fac, nam hic spatium iam iam

abest!

Nullo pacto re vera navigationem hanc ita

iucundissimam fore fingere potuissem… Fingebam me valde taedio

confectum in tabulato manere apud triclinarium quemdam

vinum Campanium mihi apponentem… Eamus ergo,

Richarde!

At hic nisi Campanium vinum per quoddam pessuli foramen mihi

apponatur…

Portam vir quidam malleo iterato pulsans…

Toc, toc, toc, toc, toc…

Adiutor plumbarii adsum!

Te vero adventurum augurabar…

Ecce tibi plumbarius in angulo illo stans.

Mallei ictibus obstantia a te amoveri bene credo

possint…

Simpliciter ergo ista veniat!

Quis ergo…?Amicae pulchre

recipiendae nimia populi frequentia adesse incipiet

credo…

Adestne hic amabo amita

Michaella mea?

Intra ergo atque in multitudine hac eam invenire tempta!

Fortasse eam in risco eo immissam una cum patruo

invenies…!

Bene! Licetne telephonio uti?

Quid facis? Quomodo vales?

Prius quam telephonium

adipisceris Novam Eboracum

pervenerimus!

Telephonione uti ais? Pignore quovis tecum

certo te istuc ubi machina inest advenire non valere!

Portam mulier quaedam eius nodis saepius

pulsans…

Toc, toc, toc, toc, toc…

Scopa cubiculum versum venio…!

Id quod demum necesse videtur!!

Fac opus incipias!

Tectum primum ornandum, solum locum adhuc nulla re refertum

Veniam da, quaeso…

Hei! Cave calceos meos!

Pedes sis istinc amove,amabo!

Vellesne petere ab amita tua Michaela cubiculum navale

maius nobis tribueri?

De amita mea Michaela rogo…!!

Portam triclinarius is iam bene nobis notus sodalesque eius quidam eorum nodis saepius

pulsantes…

Toc, toc, toc, toc, toc…

Ecce cena!

Ohe…! Porro, intrate modo!!

Per vesperem totum vos exspectavimus!!

Cena a nonnullis perlubenter accipitur,

ut videtur…!!

Mulier illa exspectatissima ad cubiculi portam tandem

adgreditur…

Ad portam autem aperiendam parat…

Qua aperta validissima omnium exiguum necnon frequentissimum navale cubiculum tenentium ruina

magno strepitu comitante fit!!

FINIS